est.SCANNED FROM: PL64 1173B-1216D. Translation in Stump [1978]. ANICII MANLII SEVERINI BOETHII DE DIFFERENTIIS TOPICIS LIBER PRIMUS [1173B] Omnis ratio disserendi, quam *logicen* Peripatetici ueteres appellauere, in duas distribuitur partes unam inueniendi, alteram iudicandi. Et ea quidem pars quae iudicium purgat atque instruit, ab illis analytice uocata, a nobis potest resolutoria nuncupari. Ea uero quae inueniendi facultatem subministrat, a Graecis *topice*, a nobis localis dicitur. Ac de illa quidem parte quae iudicandi magistra est, alias [1173C] disputabitur. Nunc uero consilium est aperire qui sint loci, quae eorum differentiae, qui etiam quibus apti sint syllogismis. Nec id simpliciter atque uniformiter uidetur esse faciendum, uerum duplex est tradenda partitio, una quidem ex Graecis uoluminibus eruta, altera uero ex M. Tullii Topicis sumpta. Atque in his illud ad perfectionem speculationis est astruendum, ut quibus utraque modis diuisio differat, quibusque conueniat explicetur, quoque modo altera alteram uicissim possit includere. Et nunc quidem non in singulis immorabimur sed de tota diuisione communiter disseremus, locorum tantum ex quibus argumenta nascuntur definitiones, exempla differentiasque colligentes. Singula uero pro qualitate operis diligentius, uel his octo uoluminibus expedita sunt, quibus Aristotelis Topica in Latinam uertimus [1173D] orationem, uel his septem quibus M. Tullii Topicis lucem plenae expositionis insudauimus. Illic igitur cuncta sunt propriis atque enodatis partibus expedita; hic uero quae alias per membra patefacta sunt, communi speculatione tractantur. Nec dialecticos solum locos sed etiam rhetoricos, quoue hi inter se atque dialecticis differant, cura est exsequendi, ut omnibus undique locis plena consideratione propositis, [1174B] eorumque differentiis inter se et communitatibus pernotatis et argumentorum copia comparetur, et locorum clara possit esse distinctio. Ut igitur cuncta perspicuis rationibus constent, paulo altius ordiendum est. Propositio est oratio uerum falsumue significans, ut si quis dicat caelum esse uolubile, haec et enuntiatio et proloquuium nuncupatur. Quaestio est in dubitationem ambiguitatemque adducta propositio, ut si quis quaerat an caelum sit uolubile. [1174C] Conclusio est argumentis approbata propositio, ut si quis caelum ab aliis rebus probet esse uolubile. Enuntiatio quippe, siue sui tantum causa dicatur, siue ad aliud afferatur approbandum propositio est: si de ipsa quaeritur, quaestio; si ipsa est approbata, conclusio. Idem est igitur propositio, quaestio et conclusio sed differunt modo supra dicto. Argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem. Non uero idem est argumentum et argumentatio: nam uis sententiae ratioque ea quae clauditur oratione cum aliquid probatur ambiguum, argumentum uocatur; ipsa uero argumenti elocutio argumentatio dicitur. Quo fit ut argumentum quidem uirtus, et mens argumentationis sit atque sententia; argumentatio uero, argumenti per orationem [1174D] explicatio. Locus autem sedes est argumenti, uel id unde ad propositam quaestionem conueniens trahitur argumentum. Quae cum ita sint, singulorum natura diligentius tractanda est, eorumque per species ac membra, ut diximus, figurasque diuisio facienda est. Ac prius de propositione asserendum est. Hanc esse diximus orationem, ueritatem uel mendacium continentem. Huius duae sunt species, affirmatio una, altera uero negatio. Affirmatio si [1175A] quis sic efferat: Caelum uolubile est Negatio si quis ita pronuntiet: Caelum uolubile non est Harum uero aliae sunt uniuersales, aliae particulares, aliae indefinitae, aliae singulares. Uniuersales quidem ut si quis ita proponat: Omnis homo iustus est Nullus homo iustus est Particulares uero si quis hoc modo dicat: Quidam homo iustus est Quidam homo iustus non est Indefinitae hoc modo: Homo iustus est Homo iustus non est Singulares uero sunt quae indiuiduum aut quid singulare proponunt, ut: Cato iustus est Cato iustus non est etenim Cato indiuiduus est ac singularis. Harum uero alias praedicatiuas alias conditionales uocamus. Praedicatiuae sunt quae simpliciter proponuntur, id est quibus nulla uis conditionis adiungitur, ut si quis caelum esse uolubile simpliciter [1175B] dicat. At si conditio huic copuletur, fit ex duabus propositionibus una conditionalis, hoc modo: Caelum si rotundum est, uolubile est. Hic enim conditio id efficit, ut ita demum caelum uolubile esse intelligatur, si sit rotundum. Quoniam igitur aliae propositiones praedicatiuae sunt aliae conditionales, praedicatiuarum partes terminos appellamus: hi sunt praedicatus et subiectus. Terminos autem uerba uoco et nomina quibus propositio nectitur, ut in ea propositione qua dicimus: Homo iustus est haec duo nomina, id est iustus et homo, propositionis partes uocamus; eosdem etiam terminos dicimus, quorum alter subiectus est alter praedicatus. Subiectus est terminus qui minor est, praedicatus uero qui maior, ut in ea propositione qua dicitur: Homo iustus est [1175C] homo quidem minus est quam iustus. Non enim in solo homine esse potest iustitia, uerum etiam in corporeis diuinisque substantiis. Atque ideo maior est terminus iustus, homo uero minor, quo fit ut homo quidem subiectus terminus sit, iustus uero praedicatus. Quoniam uero huiusmodi simplices propositiones alterum habent praedicatum terminum alterum subiectum terminum, a maioris priuilegio propositio praedicatiua uocata est. Saepe autem euenit ut hi termini sibi inuicem inueniantur aequales hoc modo: Homo risibile est homo namque et risibile uterque sibi subiectus aequus est terminus; nam neque risibile ultra hominem, nec ultra risibile homo porrigitur. Sed in his necesse est hoc uenire, ut si quidem inaequales termini sint, maior semper de [1175D] subiecto praedicetur; si uero aequales, uterque conuersa praedicatione de se dicatur; ut uero minor de maiori praedicetur, in nulla propositione contingit. Fieri autem potest ut propositionum partes quas terminos dicimus, non solum in nominibus uerum in orationibus inueniantur. Nam saepe oratio de oratione praedicatur, hoc modo: Socrates cum Platone et discipulis de philosophiae ratione pertractat Haec quippe oratio quae est "Socrates cum Platone et discipulis" subiecta est. Illa uero "de philosophiae ratione pertractat" praedicatur. Rursus aliquando nomen subiectum est, oratio praedicatum, hoc modo: Socrates de philosophiae ratione pertractat hic enim "Socrates" subiectus solus est; oratio qua dicimus "de [1176A] philosophias ratione pertractat" praedicatum. Euenit etiam ut supponatur oratio, et simplex uocabulum praedicetur, hoc modo: Socratis similitudo cum supernis diuinisque substantiis iustitia est hic enim oratio per quam profertur "Socratis similitudo cum supernis diuinisque substantiis" subiicitur, "iustitia" uero praedicatur. Sed de huiusmodi propositionibus in his commentariis qui in Perihermeneias Aristolelis libro conscripsimus diligentius disseruimus. Conditionalium uero propositionum, quas Graeci hypotheticas uocant partes, sunt simplices propositiones, cuius quidem ea pars quae prius dicitur antecedens, quae posterius consequens appellatur, ut in hac propositione quae dicit: Si rotundum est, uolubile est rotundum esse antecedit, uolubile esse consequitur. [1176B] Harum quoque aliae sunt simplices conditionales aliae coniunctae. Simplices sunt quae praedicatiuas habent propositiones in partibus, ut in ea quam superius diximus: Si rotundum est, uolubile est Rotundum est enim est uolubile est, utraque diuisae ac sigillatim acceptae praedicatiuae sunt. Coniunctarum uero multiplex differentia, de quibus in his uoluminibus diligentissime perstrinximus, qua de hypotheticis composuimus syllogismis. Simplicium uero hypotheticarum propositionum quattuor sunt differentiae: aut enim ex duabus affirmatiuis categoricis constant, ut: Si rotundum est, uolubile est utraque enim affirmatiua est; aut negatiuis duabus, ut: Si caelum rotundum non est, uolubile non est nam rotundum non esse, et uolubile non esse, utraeque [1176C] negationes sunt; aut ex affirmatiua et negatiua, ut: Si quadratum est, uolubile non est quadratum enim esse affirmatio est, uolubile non esse, negatio est; aut ex negatiua et affirmatiua, ut: Si rotundum non est, stabile est rotundum non esse negatio est, stabile uero esse affirmatio. Propositionum quoque aliae sunt per se notae, et quarum probatio nequeat inueniri, aliae quas, tametsi animus audientis probet eisque consentiat, tamen possunt aliis superioribus approbari. Et illae quidem quarum nulla probatio est, maximae ac principales uocantur, quod his illas necesse est approbari, quae ut demonstrari ualeant, non recusant. Est autem maxima propositio, ut haec: Si de aequalibus aequalia demas, quae de relinquuntur aequalia sunt Ita enim hoc per se notum est, ut [1176D] aliud notius quo approbari ualeat, esse non possit. Quae propositiones cum fidem sui natura propriam gerant, non solum alieno ad fidem non egent argumento, uerum caeteris quoque probationis solent esse principium. Igitur per se notae propositiones, quibus nihil est notius, indemonstrabiles ac maximae et principales uocantur. Quae uero quamuis auditoris iudicio comprobentur, habent tamen aliquid notius naturaliter ex quo, si de his fiat quaestio, uelut ex alieno fidem capiant, hae demonstrabiles ac minores posterioresque dicuntur. Et de propositionibus quidem ista sufficiant. Quaestio uero dubitabilis est propositio, in qua necesse est fore eadem considerari quae dudum in propositione dicta sunt. Aliae namque [1177A] simplices, aliae compositae sunt. Simplices sunt ut hae quae ex simplici propositione descendunt, hoc modo, ut si quaeratur an caelum sit uolubile. Haec enim ab ea uenit propositione quae dicit caelum esse uolubile. Atque si a conditionali composita propositione suscipit initium, quae est an si caelum est rotundum, uolubile est, erit conditionalis atque composita hoc modo; haec enim a conditionali propositione principium sumit quae est, si caelum rotundum est, uolubile est: quaestio ergo alias quidem praedicatiua est, alias conditionalis. Quo fit ut eaedem partes quaestionis sint quae dudum esse dictae sunt propositiones. Praedicatiuae igitur quaestiones habent praedicatum atque subiectum, ut in ea qua dubitatur an caelum sit uolubile. Nam uolubile praedicatum, [1177B] caelum uero subiectum est. Maior enim terminus est uolubile quam caelum. Neque enim caelum solum uolubile dici potest. Quae uero coniuncta est quaestio, habebit partes quod praedicatur et quod subiicitur, quod antecedit et quod consequitur, ut in ea quae dicit, an si caelum rotundum est, uolubile est. Antecedit rotundum esse, sequitur uolubile esse. Quae cum ita sint, in praedicatiua quaestione dubitatur an subiecto termino praedicatus inhaereat. In hypotheticis uero quaestionibus, illud tantum quaeritur an illam rem quae praecedit comitetur id quod sequens esse proponitur. Omnia uero quae de praedicatiuis propositionibus dicta sunt, id est, quod aliae uniuersales, aliae particulares, aliae indefinitae, aliae singulares, eadem possunt dici fere in praedicatiua quaestione. Hoc etenim [1177C] tantum quaestio a propositione diuersa est, quod propositio quidem uel enuntiata simpliciter, uel aliud probans, oratio est uerum falsumue significans. Quaestio uero cum sit ipsa quidem oratio, dubitabilis tamen est propositio. Addita igitur dubitatione, quae in propositione considerantur, eadem etiam conuenit in quaestione tractari. Quaestionis autem duae sunt species: unaquae dicitur a dialecticis thesis; haec huiusmodi est quae de re caeteris circumstantiis nuda quaerit ac disserit, quales a dialecticis maxime ad disputationem sumuntur, ut: Voluptasne summum bonum sit? Ducendane uxor? haec a nobis propositio uel propositum dicitur. Altera uero quae a Graecis uocatur hypothesis, a nobis dicitur causa; haec quaestio est personis, temporibus, factis, caeterisque circumstantiis implicita; ea est huiusmodi: [1177D] iurene Cicero in exsilium dubio reipublicae tempore detrudatur, quia iniussu populi ciues Romanos necauerit. Huius autem duplicis quaestionis subdiuisiones alias esse necesse est, et thesis quidem philosophis, hypothesis uero oratoribus attributa est. Sed eius quidem quaestionis quae est hypothesis posterius, diuisiones dabo; nunc de theseos diuisione pertractabo, quae in quattuor diuiditur species. In omni enim dialectica quaestione praedicatiua dubitatur an ei quod subiectum est id quod praedicatur inhaereat; cum uero aliquid alicui inesse proponitur, id aut maius erit eo de quo praedicatur eique substantialiter inesse contenditur; aut maius [1178A] quidem eo erit sed non de substantia ipsius praedicabitur; aut ei erit aequale et in substantia praedicabitur, aut ei erit aequale sed minime eius substantiam continebit. Nam ut id quod minus est de eo quod maius est praedicemus in nulli propositione euenit. Sed si tale est quod in quaestione proponitur, ut subiecto sit maius, et de subiecti substantia praedicetur, erit genus: omne enim genus est maius eo de quo praedicatur, et de substantia eius dicitur, ut animal hominis. At si maius quidem fuerit sed de substantia eius non praedicetur, erit accidens, ut album homini. Quod si aequale quidem sit sed substantiale, subiecti erit definitio, ut animal rationale mortale homini: hoc namque conuertitur, et subiecti rationem, id est hominis substantiam, monstrat. Quod si [1178B] aequale quidem sit sed a ratione substantiae seiunctum, erit proprium: ut risible homini. Itaque dialecticae simplices quaestiones, aut de genere aut de accidenti aut de definitione aut de proprio fiunt. Possunt uero fieri etiam de differentia quaestiones cum quaeritur caelestia corpora rationalia sint necne, uel cum dubitatur eane sit tyranni ac principis differentia, quod hic legibus sumpsit imperium, ille uiolenta dominatione populum premit. Sed tantumdem est de differentia quaerere, quantum si de genere dubitetur. Aut enim constitutiua erit differentia aut diuisiua: sed si constitutiua fuerit quasi generis obtinet locum, ut rationabilitas homini; uel si ratione degunt caelestia corpora, caelestibus quoque corporibus. At si diuisiua fuerit, uelut species consideratur, [1178C] omnis enim species cum diuisibili differentia est. Quod si differentia nunc quidem loco generis, nunc uero speciei loco utimur, ambigi non potest, cum de ea quaeritur de genere dubitari. Fieri uero potest ut aliquid in certamen comparatione ducatur, uelut cum ambigitur an melior sit fortitudo iustitia. Sed haec quaestio in accidentis necesse est dubitatione ponatur. Namque ad comparationem nihil nisi accidens uenit, hoc enim solum recipit magis et minus. Rursus de eo quod est idem potest fieri certamen, ut an idem sit utile quod honestum. Sed hic quaestio definitioni aggreganda est: quarum enim rerum eadem est definitio, ipsae quoque sunt eaedem; quarum uero diuersa substantiae ratio est, ipsae quoque [1178D] sunt diuersae. Igitur simplicis dialecticae quaestiones recte quattuor species esse dicuntur, de quibus sufficienter dictum est. Nunc igitur de conditionalibus quaestionibus tractandum est, quarum quidem alia constat ex affirmatiuis duabus, alia ex duabus negatiuis, alia ex affirmatione et negatione, alia ex negatione et affirmatione. Si igitur ex duabus affirmationibus conditionalis constat propositio, id quaeritur an affirmatio affirmationem sequatur; quod si ex duabus negationibus propositio iuncta sit, id in decertatione est an negatio negationem comitetur: quod si ex affirmatione et negatione, uel negatione et affirmatione copuletur, id ambigitur an affirmationem negatio, an affirmatio negationem comitetur. Ac prius quidem eius quaestionis facienda [1179A] est diuisio, in qua disceptatur an affirmationem affirmatio consequatur, quae praedicatiuarum quaestionum non effugit diuisionem. Nam ut praecedat aliquid et aliud consequatur, in his fere rebus euenire solet quas paulo superius commemoraui. Speciem quippe sequitur genus, uel differentia, uel definitio, uel proprium, uel inseparabile accidens. Item proprium ac definitionem sequitur species, proprium uero sequitur differentia et definitio, et definitionem sequitur proprium uel differentia, hoc modo: nam si homo est, animal est; et si homo est, rationale est; et si homo est, animal rationale mortale est; et si homo est, risibile est; si Aethiops est, niger est. Si risibile est, homo est; si animal rationale mortale est, homo est. Si risible, rationale est; si risible est, animal [1179B] rationale mortale est; si animal rationale mortale est, risibile uel bipes est. Praeter haec autem alias quidem effectus causam, alias quidem effectum causa sequitur. Effectus causam ita: si sol praesto est, lucet. Effectum causa hoc modo: si quid exustum est, ignis adfuit; uel sic: si sol uidetur, lucet. Item totum partes sequuntur, ut: Si integra domus est, et tectum et parietes et fundamenta consistunt. Modus etiam sequitur nomen principale, ut sit iustitia bona est, et quod iuste est, bonum est. Nomen etiam principale sequitur modum, ut si quod iuste est, bonum est, et iustitia bona est. Accidentia quoque comitatur id quod subiectum est, ut si album est, corpus est. Quae cum ita sint, conditionalis quoque simplex ex duabus affirmationibus copulata, [1179C] illa fere diuisio facienda est quaestionis, quod in ea uel de genere, uel de differentia, uel de specie, uel de proprio, uel de definitione, uel de accidenti, uel de causa atque effectu, uel toto ac partibus, uel de modo ac principali nomine dubitetur. Atque haec de ea quaestione intelligenda sunt, quae cum sit hypothetica simplex, ex duabus tamen iungitur affirmatiuis. In hisdem etiam differentiis illas quoque consistere necesse est quaestiones, quae ab his ueniunt propositionibus quae ex utraque constant negatione. Nam si genus non est, species non est. Item si differentia, uel definitio, uel proprium non sit, species non erit. Et de caeteris quidem quae superius dicta sunt, eodem modo considerandum est. Quicquid enim antecedit ut aliud consequatur, si id quod [1179D] sequitur non fuerit, nec illud est quod antecedit. Earum uero quaestionum quae ex affirmatione et negatione consistunt, illa fere diuisio est, quod uel in diuersis generibus, uel in diuersis speciebus, uel in contrariis, uel in priuatione atque habitu continentur; ut enim affirmationem negatio consequatur, aut diuersum ponitur genus, ut quod ab eo diuersum est abnuatur hoc modo: si homo est, albedo non est; uel si substantia est, qualitas non est; uel si sub eodem genere diuersae species proponantur hoc modo: si homo est, equus non est; uel si contraria, ut si album est, nigrum non est; uel si priuationes, ut si caecus est, non uidet; et postremo in omnibus, quaecumque eadem non sunt, euenit, ut, si unum est, alterum [1180A] non sit. Ita ut propositam affirmationem negatio comitetur, aut diuersa erunt genera, aut diuersae species, aut contraria, aut priuantia, aut quolibet alio modo sibi inuicem inconuenientia. Ut autem negationem affirmatio consequatur, quae erat quarta conditionalis propositionis differentia, fieri non potest, nisi in his contrariis quae medio carent, et quorum alterum semper inesse necesae est, hoc modo: si dies non est, nox est; si tenebrae non sunt, lux est. Facta igitur praedicatiuarum quaestionum ac conditionalium diuisione, illud insuper uidetur addendum, quod omnis quaestione lex ratione disserendi, uel ex naturali, uel ex morali trahitur speculatione: ex disserendi ratione hoc modo, an affirmatio et negatio species sint enuntiationis; ex naturali ita, an [1180B] caelum rotundum sit; ex morali sic, an uirtus ad beatitudinem sola sufficiat. Praeterea quaestio omnis uel est simplex uel composita: simplex quoties affirmatione et negatione diuiditur, ita ut totum alteri affirmare, alteri negare necesse sit hoc modo: an caelum rotundum sit necne, haec enim una pars quaestionis affirmationem tenet, alia negationem. Nam cum alter esse defendit, affirmat, alter uero negat, cum non esse contendit. Composita quaestio est quae in plures distrahitur affirmationes, hoc modo, utrum caelum rotundum sit, an quadratum, an longum, aut cuiuslibet alterius formae: hic enim plures affirmationes probare necesse est, quae diuersa defendunt. Et de quaestione quidem, quantum ad praesens negotium pertinebat, sufficienter dictum est. [1180C] Conclusio uero est argumentis approbata propositio, de qua eadem fere dici possunt quae de propositione. Quae quoniam diligenter superius explicata sunt, de argumento deinceps tractandum uidetur. Argumentum est ratio rei dubiae faciens fidem. Hanc semper notiorem quaestione esse necesse est: nam si ignota notis probantur, argumentum uero rem dubiam probat, necesse est quod ad fidem quaestionis affertur, ipsa sit notius quaestione. Argumentorum uero omnium alia sunt probabilia et necessaria, alia probabilia et non necessaria, alia sunt necessaria sed non probabilia, alia nec probabilia nec necessaria. Probabile uero est quod uidetur uel omnibus, uel pluribus, uel sapientibus, et his uel omnibus, uel pluribus, uel maxime notis atque praecipuis, uel quod unicuique [1180D] artifici secundum propriam facultatem, ut de medicina medico, gubernatori de nauibus gubernandis, id praeterea quod uidetur ei cum quo sermo conseritur, uel ipsi qui iudicat, in quo nihil attinet uerum falsumue sit argumentum, si tantum uerisimilitudinem teneat. Necessarium uero est quod ut dicitur, ita est, atque aliter esse non potest. Probabile quidem ac necessarium est, ut hoc, si quid cuilibet rei sit additum, totum maius efficitur. Neque enim quisquam ab hac propositione dissentiet, et ita sese habere necesse est. Probabilia uero ac non necessaria sunt quibus facile mens auditoris acquiescit sed ueritatis non tenent firmitatem, ut hoc: si mater est, diligit filium. Necessaria uero ac non [1181A] probabilia sunt quae ita ut dicuntur sese habere necesse est sed his facile non consentit auditor, ut est hoc, obiectu lunaris corporis solis euenire defectum. Neque necessaria uero neque probabilia sunt quae neque in opinione hominum neque in ueritate consistunt, ut hoc, habere Diogenem cornua; quoniam unusquisque habeat quod nunquam perdiderit. Quae quidem nec argumenta dici possunt, argumenta enim dubiae rei faciunt fidem. Ex his autem nulla fides est quae in opinione hominum neque in ueritate sunt constituta. Dici tamen potest nec illa quidem esse argumenta quae cum sint necessaria, minime tamen audientibus approbantur. Nam si rei dubiae sit fides, cogendus est animus auditoris per ea quibus ipse acquiescit, ut conclusioni quoque quam nondum [1181B] probat possit accedere. Quod si quae tantum necessaria sunt ac non probabilia, non probat ille qui iudicat, necesse est ut ne illud quidem probet quod ex huiusmodi ratione conficitur. Itaque euenit ex huiusmodi ratione, quae tantum necessaria sunt ac non probabilia, non esse argumenta. Sed non est ita, atque haec interpretatio non recte probabililatis intelligentiam tenet. Ea sunt enim probabilia, quibus sponte atque ultro consensus adiungitur, scilicet ut mox ac audita sunt approbentur. Quae uero necessaria sunt ac non probabilia, aliis probabilibus ac necessariis argumentis antea demonstrantur, cognitaque et credita ad alterius rei de qua dubitatur fidem trahuntur, ut sunt speculationes, id est theoremata quae in geometria considerantur. Nam quae illic proponuntur [1181C] talia non sunt, ut his sponte animus discentis accedat sed quoniam demonstrantur aliis argumentis, illa quoque scita et cognita, ad aliarum speculationum fidem ducuntur. Itaque quae probabilia per se non sunt sed necessaria, his quidem auditoribus quibus nondum demonstrata sunt, ad aliud aliquid approbandum argumenta esse non possunt; his autem qui prioribus rationibus eorum quibus non acquiescebant, fidem ceperunt, possunt ea si quid ambigunt ad argumentum uocari. Sed quia quattuor facultatibus disserendi omne artificium continetur, dicendum est, quae quibus uti nouerit argumentis, ut cui potissimum disciplinae locorum paretur ubertas euidenter appareat. Quattuor igitur facultatibus, earumque uelut opificibus disserendi omnis ratio [1181D] subiecta est, id est dialectico, oratori, philosopho, sophistae. Quorum quidem dialecticus atque orator in communi argumentorum natura uersatur. Uterque enim siue necessaria, siue minime, probabilia tamen argumenta sequitur. His igitur illae duae species argumenta famulantur, quae sunt probabile ac necessarium, [1182A] probabile ac non necessarium. Philosophus uero ac demonstrator de sola tantum ueritate pertractat, atque sint probabilia siue non sint, nihil refert, dummodo sint necessaria. Hic quoque his duabus speciebus utitur argumenti, quae sunt probabile ac necessarium, necessarium ac non probabile. Patet igitur in quo philosophus ab oratore ac dialectico in propria consideratione dissideat, in eo scilicet quod illis probabilitatem, huic ueritatem constat esse propositam. Quarta uero species argumenti, quam neque argumentum quidem recte dici supra docuimus, sophisticis solet esse attributa. Topicorum intentio est uerisimilium argumentorum copiam demonstram. Designatis enim locis ex quibus probabilia argumenta ducuntur, abundans et copiosa [1182B] necesse est fiat materia disserendi. Sed quoniam (ut supra dictum est) probabilium argumentorum alia sunt necessaria alia non necessaria, cum loci probabilium argumentorum ducuntur, euenit ut necessariorum quoque doceantur. Quo fit ut oratoribus quidem ac dialecticis haec principaliter facultas paretur, secundo uero loco philosophis. Nam in quo probabilia quidem omnia conquiruntur, dialectici atque oratores iuuantur; in quibus uero probabilia ac necessaria docentur, philosophiae demonstrationi ministratur ubertas. Non modo igitur dialecticus atque orator, uerum etiam demonstrator ac uerae argumentationis effector habet quod ex positis locis possit assumere, cum intra argumentorum probabilium locos, necessariorum quoque principia traditio [1182C] ista contineat. Illa uero argumenta quae necessariae quidem sunt sed non probabilia, atque illud ultimum genus, scilicet nec probabile nec necessarium, a propositi operis consideratione seiunctum est, nisi quod interdum quidam sophistici loci exercendi gratia lectoris adhibentur. Quocirca topicorum pariter utilitas intentioque patefacta est. His enim et dicendi facultas et inuestigatio ueritatis augetur. Nam quod dialecticos atque oratores locorum iuuat agnitio, orationi per inuentionem copiam praestat; quod uero necessariorum doctrinam locorum philosophis tradit, uiam quodammodo ueritatis illustrat. Quo magis peruestiganda est rimandaque ulterius disciplina, eaque cum agnitione percepta sit, usu atque exercitatione firmanda. Magnum enim aliquid locorum [1182D] consideratio pollicetur, scilicet inueniendi uias. Quod quidem hi qui sunt huius rationis expertes soli prorsus deputant ingenio, neque intelligunt quantum hac consideratione quaeratur quae in artem redigit uim et potestatem naturae. Sed de his hactenus. Nunc de reliquis explicemus. LIBER SECUNDUS [1181D] Omnia quidem quae superioris serie uoluminis expedita sunt, minus quibusdam forsitan eruditis superuacanea quodammodo et quasi dependentia uidebuntur. Nam cum de differentiis topicis librorum [1182D] titulum legerint, omissis doctrinae gradibus statim finem operis attendunt. Mihi autem necessarium uidetur quod, nisi sit praecognitum, ad ulteriora discentis animus peruenire non possit, hi quoque qui [1183A] nunc omnem primi uoluminis disputationem superfluam putant, si cuncta perlegant contextioremque operis mente ac ratione collustrent, desinent profecto iudicare superfluum, quod necessario uiderint in parte operis collocatum. Atque haec hactenus. Sed quoniam de his quae antea posuimus, id est de propositione, quaestione, conclusione, argumento sufficienter dictum est, nunc de argumentatione tractemus. Argumentatio est per orationem argumenti explicatio. Huius autem species duae sunt, una quae syllogismus, altera quae uocatur inductio. Syllogismus est oratio in qua quibusdam positis est concessis, aliud quiddam per ea ipsa quae concessa sunt, euenire necesse est, quam sint ipsa quae concessa sunt. Huius definitionis rationem secundus quidem [1183B] liber eorum quibus institutionem in Categoricos scripsimus Syllogismos plene continet. Sed propter intellectus facililatem idem breuiter aperiemus exemplo. Sit enim syllogismus hic: omnis homo animal est, omne animal substantia est, omnis igitur homo substantia est. Totum igitur hoc oratio est in qua positis quibusdam et concessis, id est duabus propositionibus quae sunt, omnis homo animal est, et omne animal substantia est, per ea ipsa quae concessa sunt, efficitur aliud aliquod, id scilicet quod est conclusio, omnis igitur homo substantia est. Per propositiones enim quae concessae sunt, sequentia necessario conclusionis infertur. Sunt autem propositiones hae: omnis homo animal est, et omne animal substantia est, atque ex his efficitur aliud quiddam [1183C] quam sunt ipsa quae concessa sunt. Concluditur enim: igitur omnis homo substantia est, quod longe diuersum est, et ab ea propositione quae dicit: omnis homo animal est, et ab ea quae proponit, omne animal esse substantiam. Syllogismorum uero alii praedicatiui sunt, qui categorici uocantur, alii conditionales, quos hypotheticos dicimus. Et praedicatiui quidem sunt, qui ex omnibus praedicatiuis propositionibus connectuntur, ut is quem exempli gratia superius annotaui, omnibus enim praedicatiuis propositionibus texitur. Hypothetici uero sunt quorum propositiones conditione nectuntur, ut hic: Si dies est, lux est est autem dies, lux igitur est; propositio enim prima conditionem tenet hanc, quoniam ita demum lux est, si dies est. Atque ideo syllogismus hic hypotheticus, [1183D] id est, conditionalis uocatur. Inductio uero est oratio per quam fit a particularibus ad uniuersalia progressio, hoc modo: Si in regendis nauibus non sorte sed arte, et igitur gubernator; si in regendis equis auriga non sortis euentu sed artis, commendatione assumitur; si in administranda republica non sors principem facit sed peritia moderandi, similisque in pluribus conquiruntur, quibus infertur, et in omni quoque re quam quisque regi atque administrari grauiter uolet, non sorte accommodat sed arte rectorem. Vides igitur quomodo per singulas res currat oratio, ut ad uniuersale perueniat. Nam cum non sorte regi sed arte, nauim, currum et rempublicam collegisset, quasi in caeteris quoque ita sese res habeat, quod [1184A] uniuersale erat concludit hoc modo, in omnibus quoque rebus, non sorte ductum sed arte principem debere praeponi. Saepe autem multorum collecta particularitas aliud quiddam particulare demonstrat, ut si quis sic dicat: Si neque nauibus, neque curribus, neque agris sorte praeponuntur rectores, ne rebus quidem publicis rectores sorte ducendi sunt. Quod argumentationis genus maxime solet esse probabile, etsi non aequam syllogismo habeat firmitatem. Syllogismus namque ab uniuersalibus in particularia decurrit, estque in eo, si ueris propositionibus contexatur, firma atque incommutabilis ueritas. At inductio quidem habet maximam probabilitatem sed interdum ueritate deficit, ut in hac: Qui scit canere cantor est, et qui luctari luctator est, quique aedificare [1184B] aedificator est. Quibus multis simili ratione collectis inferri potest, qui scit igitur malum malus est, quod non procedit. Mali quippe notitia deesse bono non potest, uirtus enim sese diligit et aspernatur contraria, nec uitare uitium nisi cognitum queat. His igitur duobus uelut principiis et generibus argumentandi, duo quidem alii deprehenduntur argumentationis modi, unus quidem syllogismo, alter uero inductioni suppositus; in quibus quidem promptum sit considerare quod ille quidem a syllogismo, ille uero ab inductione ducat exordium, non tamen aut hic syllogismum, aut ille impleat inductionem. Hi autem sunt enthymema atque exemplum. Enthymema quippe est imperfectus syllogismus, id est oratio in qua non omnibus antea propositionibus constitutis [1184C] infertur festinata conclusio, ut si quis ita dicat: homo animal est, substantia igitur est. Praetermisit enim alteram propositionem qua proponitur, omne animal est subtantia. Ergo quoniam enthymema ab uniuersalibus ad particularia probanda contendit, quasi simile syllogismo est; quod uero non omnibus quae conueniunt syllogismo utitur propositionibus, a syllogismi ratione discedit, atque ideo imperfectus uocatus est syllogismus. Exemplum quoque inductioni simili ratione copulatur et ab ea dissidet. Est enim exemplum quod per particulare propositum, particulare quoddam contendit ostendere hoc modo: Oportet a Tullio consule necari Catilinam, cum a Scipione Gracchus fuerit interemptus. Approbatum est enim Catilinam a Cicerone debere perimi, quod a Scipione [1184D] Gracchus fuerit occisus. Quae utraque particularia esse ac non uniuersalia singularium designat interpositio personarum. Quoniam igitur ex parte pars approbatur, quasi inductionis similitudinem tenet id quod exemplum uocamus. Quod uero non plures quibus id efficiat, colligit partes, ab inductione discedit. Ita igitur duae sunt argumentandi species principales, una quae dicitur syllogismus, altera quae uocatur inductio. Sub his autem uelut ex his manantia enthymema atque exemplum. Quae quidem omnia ex syllogismo ducuntur, et ex syllogismo uires accipiunt; siue enim sit enthymema, siue inductio, siue exemplum, ex syllogismo uires quam maxime fidem capit, quod in Prioribus Resolutoriis, quae ab Aristotele [1185A] transtulimus, demonstratum est. Quocirca satis est de syllogismo disserere, quasi principali et caeteras argumentationis species continente. Restat nunc quid sit locus aperire. Locus namque est (ut M. Tullio placet) sedes argumenti. Cuius definitionis quae sit uis, paucis absoluam. Argumenti enim sedes partim propositio maxima intelligi potest, partim maximae propositionis differentia. Nam cum sint aliae propositiones quae cum per se notae sint, tum nihil ulterius habeant quo demonstrentur, atque hae maximae et principales uocentur, sintque aliae quarum fidem primae ac maximae suppleant propositiones, necesse est ut omnium quae dubitantur, illae antiquissimam teneant probationem, quae ita aliis facere fidem possunt, ut ipsis nihil notius queat inueniri. [1185B] Nam si argumentum est quod rei dubiae facit fidem, idque notius ac probabilius esse oportet quam illud est quod probatur, necesse est ut argumentis omnibus illa maxima fidem tribuant, quae ita per se nota sunt, ut aliena probatione non egeant. Sed huiusmodi propositio aliquoties quidem intra ambitum argumenti continetur, aliquoties uero extra posita argumenti uires supplet ac perficit. Exemplum quidem est eius argumenti, quod maximam propositionem tenet huiusmodi. Si enim quaestio an melius sit regnum consulatu, ita igitur dicemus: Regnum diuturnius est quam consulatus, cum utrumque sit bonum; at uero quod diuturnius est bonum eo quod est parui temporis melius est; regnum igitur melius est quam consulatus. Huic igitur argumentationi [1185C] maxima propositio, id est locus insertus est, illa scilicet, diuturniora bona sunt melioris meriti quam ea quae parui sunt temporis. Hoc enim ita notum est, ut extrinsecus probatione non egeat, et ipsum allis possit esse probatio. Atque ideo haec propositio totam continet probationem, et cum inde nascitur argumentum, recte locus, id est argumenti sedes uocatur. Ut uero extra posita propositio maxima uires afferat argumento, tale sit exemplum. Sit propositum demonstrare quoniam inuidus sapiens non est. Inuidus est qui alienis affligitur bonis; sapiens autem bonis non affligitur alienis; inuidus igitur sapiens non est. In hac igitur argumentatione propositio quidem maxima non uidetur inclusa sed argumentationi uires ipsa maxima [1185D] subministrat. Est enim huic syllogismo fides ex ea propositione per quam cognoscimus, quorum diuersa et definitio, ipsa quoque diuersa esse. Est autem in definitione inuidi, alienis bonis tabescere, quod quoniam non uenit in sapientem, idcirco sapiens ab inuido seiungitur. Est igitur uno quidem modo locus (ut dictum est) maxima et uniuersalis, et principalis, et indemonstrabilis, atque per se nota propositio, quae in argumentationibus, uel inter ipsas propositiones, uel extrinsecus posita, uim tamen argumentis et propositionibus subministrat. Ideo et uniuersales et maximae propositiones loci sunt dictae, quoniam ipsae sunt quae continent caeteras propositiones, et per eas fit consequens et rata [1186A] conclusio. Ac sicut locus in se corporis continet quantitatem, ita hae propositiones quae sunt maximae, intra se omnem uim posteriorum atque ipsius conclusionis consequentiam lenent, et uno quidem modo locus, id est argumenti sedes dicitur maxima, principalisque propositio fidem caeteris subministrans. Alio uero modo loci uocantur maximarum differentiae propositionum, qua scilicet ab his ducuntur terminis qui in quaestione sunt constituti, de quibus deinceps disserendum est. Cum enim sint plurimae propositiones quae maximae uocantur, haeque sint inter se dissimiles, quibuscumque differentiis inter se discrepant, eas omnes locos uocamus. Nam si ipsae propositiones maximae argumentorum loci sunt, et differentias earum argumentorum locos esse [1186B] necesse est. Nam uniuscuiusque substantia ex propriis differentiis constat, ut hominis ex rationalitate, quae eius est differentia. Et hi loci qui sunt differentiae propositionum, ipsis propositionibus uniuersaliores existunt, uelut uniuersalior est rationalitas homine. Atque ideo pauciores esse deprehenduntur hi loci qui in differentiis positi sunt, quam propositiones ipsae quarum sunt differentiae. Omnia enim quae uniuersaliora sunt, pauciora semper esse contingit. Et ideo facile sub scientiam cadere possunt, quorum tam multus numerus non est, ut cito a memoria discentis elabantur. Quae uero sunt hae differentiae melius diuisione producuntur. In praedicatiuis autem quaestionibus unus quidem subiectus terminus dicitur, alius praedicatus. [1186C] Nil quippe in praedicatiuis quaestionibus aliud quaeritur nisi an subiecto praedicatus inhaereat. Quod si inesse constiterit, quaeritur itane insit, ut genus, aut accidens, aut ut proprium, aut ut definitio. Nam si ostenditur non inesse, de quaestione nihil relinquitur. Nam quod non inest, omnino nec ut accidens, nec ut definitio, nec ut genus, nec ut proprium inesse potest. Quod si inesse constiterit, restat quaestio, quisnam modus sit de quattuor inhaerendi. Solum uero inesse ad accidens maxime pertinet, nam cum neque ut genus, neque ut definitio, neque ut proprium inest sed inest tamen, ut accidens inesse necesse est. Quae cum ita sint, eorum locorum quos in maximarum propositionum differentia [1186D] constituimus facienda diuisio est. Per singula uero quaeque currentibus manifestius apparebit exemplo, quod maximae propositioues a suis differentiis distent. Et enim quaestiones, argumenta, propositiones maximas ac principales, locos, earumque differentias, per unumquodque dabimus exemplum. Omnes igitur loci, id est maximarum differentiae propositionum, aut ab his ducantur necesse est terminis qui in quaestione sunt positi, praedicato scilicet atque subiecto, aut extrinsecus assumantur, aut horum medii qui inter utrosque uersantur. Eorum uero locorum qui ab his ducuntur terminis de quibus in quaestione dubitatur, duplex est modus: unus quidem ab eorum substantia, alter uero ab his quae substantiam eorum consequuntur. [1187A] Hi uero qui a substantia sunt, in sola definitione consistunt. Definitio enim substantiam monstrat, et substantiae integra demonstratio definitio est. Sed id quod dicimus patefaciamus exemplis, ut omnis quaestionum, uel argumentationum, uel locorum ratio colliquescat. Age enim quaeratur an arbores animalia sint, fiatque huiusmodi syllogismus: animal est substantia animata sensibilis; arbor uero substantia animata sensibilis non est; arbor igitur animal non est. Haec de genere quaestio est, utrum enim arbores sub animalium genere ponendae sint quaeritur. Locus qui in uniuersali propositione consistit, hic est cui generis definitio non conuenit; id eius cuius ea definitio est, species non est. Loci superior differentia, qui locus nihilominus nuncupatur a definitione. [1187B] Vides igitur ut tota dubitatio quaestionis syllogismi argumentatione tractata sit per conuenientes et congruas propositiones, quae uim suam ex prima et maxima propositione custodiunt, ex ea scilicet quae negat esse speciem, cui non conuenit generis definitio, atque ipsa uniuersalis propositio a substantia tracta est unius eorum termini qui in quaestione locati sunt, ut animalis, id est ab eius definitione quae est substantia animata sensibilis. Ita igitur in caeteris quaestionibus strictim ac breuiter locorum differentiis commemoratis, oportet uniuscuiusque proprietatem uigilantis animi alacritate percipere. Huius autem loci qui a substantia ducitur duplex est modus; partim namque a definitione, partim a descriptione argumenta ducuntur. Differt [1187C] autem definitio a descriptione, quod definitio genus ac differentias sumit, descriptio subiecti intelligentiam claudit, quibusdam uel accidentibus efficientibus unam proprietatem, uel substantialibus differentiis praeter conueniens genus aggregatis. Sed hae definitiones quae ab accidentibus fiunt, tametsi uidentur nullo modo substantiam demonstrare. tamen quoniam saepe uerae definitionis uice ponuntur, qua substantiam demonstrant, illae etiam probationes quae a descriptione sumuntur, a substantiae loco uidentur assumi; huius uero tale sit exemplum. Quaeratur enim an albedo substantia sit, hic quaeritur an albedo substantiae uelut generi supponatur. Dicimus igitur: substantia eat quae omnibus accidentibus possit esse subiectum; albedo autem [1187D] nullis accidentibus subiacet; albedo igitur substantia non est. Locus, id est, maxima propositio eadem quae superius. Cuius enim definitio uel descriptio ei quod dicitur species esse non conuenit, id eius quod species esse perhibetur genus non est. Descriptio uero substantiae albedini non conuenit, albedo igitur substantia non est. Loci differentia superior a descriptione, quam dudum locauimus in ratione substantiae. Sunt etiam definitiones quae non a rei substantia sed a miminis significatione ducuntur, atque ita rei de qua quaeritur applicantur: utsi quaeratur utrum philosophiae studendum sit, erit argumentatio talis: Philosophia amor sapientiae est, huic studendum nemo dubitat studendum igitur est philosophiae; hic [1188A] enim non definitio rei sed nominis interpretatio argumentum dedit, quo Tullius etiam in Hortensio in eiusdem philosophiae usus est defensione, et uocatur graece quidem *onomatikos oros*, latine autem nominis interpretatio. Ac de his quidem argumentis quae ex substantia terminorum in quaestione positorum assumuntur, claris (ut arbitror) patefecimus exemplis. Nunc de his dicendum est qui terminorum substantiam consequuntur. Horum multifaria est diuersio, ulura sunt enim quae substantiis singulis adhaerescunt. Ab his igitur quae cuiuslibet substantiam cmnitantur argumenta duci solent, aut ex toto, aut ex partibus, aut ex causis uel efficientibus, uel materia, uel naturali forma, uel fine. Et est efficiens quaedam causa quae mouet atque operatur, ut aliquid explicetur. Materia [1188B] uero ex qua fit aliquid, uel in qua fit. Finis propter quod fit. Sunt etiam inter eos locos qui ex his sumuntur quae substantiam consequuntur, aut ab effectibus, aut a corruptionibus, aut ab usibus, aut praeter hos omnes a communiter accidentibus. Quae cum ita sint, eum prius locum qui a toto fit inspiciamus. Totum duobus modis dici solet, aut ut genus, aut ut id quod integrum ex pluribus partihus constat. Et illud quidem quod ut genus totum est, hoc modo saepe quaestionibus argumenta suppediat, ut si sit quastio an iustitia utilis sit, fit syllogismus: omnis uirtus utilis est, iustitia uirtus est, iustitia igitur utilis est. hic est quaestio de accidenti, id est an accidat iustitiae utilitas. Locus est is qui in maxima propositione consistit: quae generi adsunt [1188C] speciei adsunt. Huius superior locus est a toto, id est a genere, uirtus scilicet, quae iustitiae genus est. Rursus sit quaestio an humanae res prouidentia regantur, dicemus: si mundus prouidentia regitur, homines autem partes mundi sunt, humanae igitur res prouidentia reguntur. Quaestio de accidenti locus: quod toti conuenit, id congruit et parti. Supremus locus a toto, id est ab integro quod partibus constat: id uero mundus est, qui hominibus totum est. A partibus etiam duobus modis argumenta nascuntur, aut enim a generis partibus quae sunt species, aut ab integri, id est totius qua partes tantum proprio uocabulo nuncupatur. Et de his quidem partibus quae species sunt hoc modo sit quaestio, an uirtus mentis bene constitutae sit habitus. Quaestio est de definitione, [1188D] id est an habitus mentis bene constitutae sit uirtutis definitio. Faciemus itaque a speciebus argumentationem sic: Si iustitia, fortitudo, moderatio atque prudentia habitus mentis bene constitutae sunt, haec autem quattuor uirtuti ueluti generi subiiciuntur, uirtus ergo bene constitutae mentis est habitus, maxima propositio. Quod enim singulis partibus inest, id toti inesse necesse est. Argumentum uero a partibus, id est a generis partibus, quae species nuncupantur: iustitia enim, fortitudo, modestia, et prudentia uirtutis species sunt. Item ab his partibus quae integri partes esse dicuntur; sit quaestio an sit utilis medicina, haec in accidentis dubitatione constituta est, dicemus: si depelli morbos salutemque [1189A] seruari mederique uulneribus utile est, utilis medicina est; at depelli morbos, seruari salutem, mederique uulneribus utile est, utilis igitur medicina est. Saepe autem et una quaelibet pars ualet, ut argumentationis firmitas constet, hoc modo, ut si de aliquo dubitetur an sit liber factus; si eum uel censu, uel testamento, uel uindicta manumissum esse monstremus, liber factus ostensus est, atque hae partes erant dandae libertatis. Ut rursus si dubitetur an sit domus, quod eminus prospicitur, dicemus quoniam non est: nam uel tectum, uel parietes, uel fundamenta ei de sunt, ab una rursus parte tactum est argumentum. Licet autem non solum in substantiis, uerum etiam in modo, in temporibus, in quantitatibus, in loco, totum partesque respicere. Id enim [1189B] quod dicimus, semper in tempore totum est. Id quod dicimus, aliquando in tempore pars est. Rursus si simpliciter aliquid proponamus, in modo totum est; si cum adiectione, aliqua pars fit modo. Item si omnia dicamus in quantitate, totum dicimus. Si aliquid a quantitate excerpsimus, quantitatis ponimus partem. Eodem modo et in loco quod ubique est, notum est quod alicubi, pars. Horum autem omnium haec communiter debentur exempla, a toto ad partem secundum tempus: si Deus semper est, et nunc est, a parte ad lotum secundum modum, si anima aliquo modo mouetur, et simpliciter mouetur, mouetur autem cum irascitur, uniuersaliter igitur et simpliciter mouetur. Rursum a toto ad partes in quantitate: si uerus est Apollo in ommbus uates, [1189C] uerum erit Pyrrhum Romanos superare. Rursus in loco: si Deus ubique est, et hic igitur est. Sequitur locus qui nuncupatur a causis. Sunt uero plures causae quae uel principium motus praestant atque efficiunt, uel specierum formas subiectae suscipiunt, uel propter eas aliquid fit, uel quae cuiuslibet forma est. Argumentum igitur ab efficiente causa, ut si quis iustitiam naturalem uelit ostendere, dicat: congregatio hominum naturalis est, iustitis uero congregatio hominum fecit, iustitia igitur naturalis est. Quaestio de accidente, maxima propositio: quorum efticientes causae sunt naturales, ipsa quoque sunt naturalia. Locus ab efficientibus causis: quod enim uniuscuiusque causa est, id eam rem efficit cuius est causa. Rursus si quis Mauros arma non habere contendat, dicet idcirco eos armis minime uti, quod his [1189D] ferrum desit. Maxima propositio, ubi materia deest, et quod ex materia efficitur, desit. Locus a materia: utrumque uero, id est ab efficientibus atque mater, uno nomine a causa nuncupatur. Atque enim id quod efficit, atque id quod operantis actum suscipit, eius rei quae efficitur causae sunt. Rursus a fine, sit propositum sic, an iustitia bona sit, fiat argumentatio talis: si beatum esse bonum est, et iustitia bona est, hic enim est iustitiae finis, ut si quis secundum iustitiam uiuat, ad beatitudinem perducatur. Maxima propositio: cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est. Locus a fine. Ab eo quoque quod cuiuslibet forma est, ita non potuisse uolare Dedalum, quoniam [1190A] nullas naturali forma pennas habuisset. Maxima propositio: tantum quaeque posse quantum forma naturalis sua permisit. Locus a forma. Ab effectibus uero et corruptionibus et usibus hoc modo; nam si bona est domus, et constructio domus bona est, et e contrario, si bona est constructio domus, bona est domus. Rursus si destructio domus mala est, bona est domus, et si bona est domus, mala est destructio domus. Et si bonum equitare est, bonus est equus, et si bonus est equus, bonum est equitare. Est autem primum quidem exemplum a generationibus, quod idem ab effectibus uocari potest; secundum a corruptionibus; tertium ab usibus: omnium autem maxima propositio: cuius effectio bona est, ipsum quoque bonum est, et e conuerso; cuius ecorruptio [1190B] mala est, ipsum quoque bonum est, et econuerso; et cuius usus bonus est, ipsum quoque bonum est, et econuerso. A communiter accidentibus argumenta fiunt quoties ea sumuntur accidentia, quae relinquere subiectum uel non possunt uel non solent, ut si quis hoc modu dicat: Sapientem non poenitebit, poenitentia enim malum factum comitatur. Quod quia in sapiente non conuenit, ne poenitentia quidem. Quaestio de accidente. Maxima propositio: Cui non inest aliquid ei, nec illud quod eius est consequens inesse potest; locus a communiter accidentibus. Expeditis igitur locis his qui ab ipsis terminis in quaestione positis assumuntur, nunc de his dicendum est qui, licet extrinsecus positi, argumenta tamen quaestionibus subministrant. Hi uero sunt uel ex rei [1190C] iudicio, uel ex similibus, uel a maiore, uel a minore, uel a proportione, uel ex oppositis, uel ex transumptione. Et ille quidem locus qui rei iudicium tenet est huiusmodi: ut si dicamus id esse quod uel omnes iudicant uel plures. Et hi uel sapientes, uel secundum unamquamque artium penitus eruditi. Huius exemplum est, caelum esse uolubile, quod ita sapientes atque astrologi doctissimi iudicauerunt. Quaestio de accidente. Maxima propositio: quod omnibus uel pluribus uel sapientibus hominibus uidetur, ei contradici non oportere. Locus a rei iudicio. A similibus uero hoc modo: si dubitetur an hominis proprium sit bipedem esse, dicemus: similiter inest equo quadrupus ut homini bipes; non est autem equo quadrupes proprium; non est igitur homini bipes proprium. Quaestio de proprio. Maxima [1190D] propositio: si quod similiter inest, non est proprium, nec id de quo quaeritur esse proprium potest. Locus a similibus. (Hic uero in gemina diuiditur, haec enim similitudo aut in qualitate consistit, aut in quantitate; sed in quantitate paritas, id est aequalitas nuncupatur, in qualitate similitudo.) Rursus ab eo quod est magis: si quaeratur an sit animalis definitio, quod ex se moueri possit, dicemus sic: magis oportet animalis definitionem esse quod naturaliter uiuat quam quod ex se moueri possit; non est autem haec definitio animalis quod naturaliter uiuat; nec ea quidem igitur quae minus uidetur esse, quod ex se moueri possit, animalis definitio putanda [1191A] est. Quaestio de definitione. Maxima propositio: si id quod magis uidetur inesse non est, nec id quod minus uidebitur inesse inerit. Locus ab eo quod magis est. A minoribus uero conuerso modo. Nam si est hominis definitio, animal gressibile bipes, cum id minus uideatur esse definitio hominis, quam animal rationale mortale, sitque definitio hominis ea quae dicit alias gressibile bipes, erit definitio hominis animal rationale mortale. Quaestio definitione. Maxima propositio: si id quod minus uidetur inesse inest, id quod magis uidebitur inesse, inerit. Multae autem sunt diuersitates locorum ab eo quod est magis et minus argumenta ministrantium, quos in expositione Topicorum Aristotelis diligentius persecuti sumus. Item a proportione, ut si quaeratur an sorte [1191B] sint eligendi in ciuitatibus magistratus, dicamus minime. Quia ne in nauibus quidem gubernator sorte praeficitur, est enim proportio. Nam ut sese gubernator habet ad nauim, ita magistratus ad ciuitatem. Sic autem locus distat ab eo qui a similibus ducitur. Ibi enim una res unicuilibet alii comparatur. In proportione uero non est similitudo rerum sed quaedam habitudinis comparatio. Quaestio de accidente. Maxima propositio: quod in unaquaque re euenit, id in eius proportionali euenire necesse est. Locus a proportione. Ex oppositis uero multiplex est locus. Quattuor enim sibimet opponuntur modis, aut enim ut contraria aduerso sese loco constituta respiciunt, aut ut priuatio et habitos, aut ut relatio, aut ut affirmatio et negatio. Quorum discretiones in eo libro [1191C] qui de Decem Praedicamentis scriptus est commemoratae sunt, ab his hoc modo argumenta nascuntur. A contrariis, si quaeratur an sit uirtutis proprium laudari, dicam minime, quia nec uitii quidem uituperari. Quaestio de proprio. Maxima propositio: contraria contrariis conueniunt. Locus ab oppositis, id est ex contrario. Rursus in quaestione sit positum, an proprium sit oculos habentium uidere. Dicam non, eos namque qui uident, alios etiam caecos esse contingit. Nam in quibus est habitus, in eisdem etiam poterit esse priuatio, et quod est proprium non potest a subiecto discedere. Et quoniam ueniente caecitate uisus abscedit, non esse proprium habentium oculos uidere conuincitur. Quaestio de proprio Maxima propositio: ubi priuatio abesse potest, habitus proprium non est. Locus ab oppositis [1191D] secundum habitum et priuationem. Rursus sit in quaestione propositum, an patris sit proprium procreatorem esse. Dicam recte uideri, quia filii est proprium procreatum esse: ut enim sese habet pater ad filium, ita procreator ad procreatum. Quaestio de proprio. Maxima propositio: oppositorum ad se relatorum propria, et ipsa ad se referuntur. Locus a relatiuis oppositis. Item sit in quaestione propositum an sit animalis proprium moueri. Negetur, quia nec inanimati quidem est proprium non moueri. Quaestio de proprio. Maxima propositio: oppositorum opposita propria esse oporters. Locus ab oppositis secundum affirmationem et negationem. Moueri enim [1192A] et non moueri secundum affirmationem et negationem sibimet opponuntur. Ex transumptione hoc modo fit, cum ex his terminis in quibus quaestio constituta est, ad aliud quiddam notius dubitatio transfertur, et ex eius probatione ea quae in quaestione posita sunt confirmantur, ut Socrates cum quid posset in unoquoque iustitia quaereret, omnem tractatum ad reipublicae transtulit magnitudinem, atque ex eo quod illic efficeret, in singulis etiam ualere confirmauit. Qui locus a toto forsitan esse uidebitur. Sed quoniam non inhaeret his de quibus proponitur terminis sed extraposita res hoc tantum quia notior uidetur, assumitur, idcirco ex transumptione locus hic conuenienti uocabulo nuncupatus est. Fit uero haec transumptio et in nomine quoties [1192B] ab obscuro uocabulo ad notius argumentatio transfertur hoc modo, ut si quaeratur an philosophus inuideat, sitque in cognitum quid philosophi significet nomen. Dicemus ad uocabulum, transferentes notius non inuidere, quia sapiens sit. Notius uero est sapientis uocabulum quam philosophi. Ac de his quidem locis qui extrinsecus assumuntur liquide dictum est, nunc de mediis disputabitur. Medii autem loci sumuntur uel ex casu, uel ex coniugatis, uel ex diuisione nascentes. Casus est alicuius nominis principalis inflexio in aduerbium, ut a iustitia inflectitur iuste. Casus igitur est a iustitia id quod dicimus iuste. Coniugata uero dicuntur quae ab eodem diuerso modo deducta fluxerunt, ut a iustitia iustum, iustus. Haec igitur inter se et cum ipsa iustitia coniugata dicuntur. Ex quibus omnibus in promptu sunt argumenta. [1192C] Nam si id quod iuste est bonum est, et quod iustum est bonum est, et si qui iustus est bonus est, et iustitia bona est. Haec igitur secundum proprii nominis similitudinem consequuntur. Medii uero loci appellantur, quoniam si de iustitia quaeritur, et a casu uel a coniugatis argumenta ducuntur neque ab ipsa substantia proprie neque coniuncte, neque ab iis quae sunt extrinsecus posita uidentur trahi sed ex ipsorum casibus, id est quadam ex ipsis leui mutatione deductis. Iure igitur hi loci medii inter eos qui ab ipsis et eos qui sunt extrinsecus collocantur. Restat locus a diuisione qui tractatur hoc modo: Omnis diuisio uel negatione fit, uel partitione. Negatione fit ut si quis ita pronuntiet: omne animal aut habet pedes aut non habet. Partitione uero uelut si qui diuidat: [1192D] omnis homo aut est sanus, aut aeger. Fit autem uniuersa diuisio uel generis in species, uel totius in partes, uel uocis in proprias significationes, uel accidentis in subiecta, uel subiecti in accidentia, uel accidentis in accidentia. Quorum omnium rationes in eo libro diligentius explicui quem de diuisione composui. Atque idcirco inde ad horum omnium cognitionem congrua petantur exemplo. Fiunt autem argumentationes per diuisionem, tum ea segregatione quae per negotionem fit, tum ea quae per partitionem. Sed qui his diuisionibus utuntur, aut directa ratiocinatione contendunt, aut in aliquod impossibile atque inconueniens ducunt, atque ita id quod [1193A] reliquerant, rursus assumunt. Quae facilius quisque cognoscet, si Prioribus Analyticis operam dederit. Horum tamen talia in praesens praestabunt exempla notitiam. Sit in quaestione propositum an ulla sit origo temporis. Quod qui negare uolet, id nimirum ratiocinatione firmabit nullo modo esse ortum, idque directa ratiocinatione monstrabit hoc modo: Tempus aut originem habet, aut non. Sed quoniam mundus aeternus est (id enim paulisper argumenti gratia concedatur), mundus uero sine tempore esse non potuit, tempus quoque aeternum est. Sed quod aeternum est caret origine, tempus igitur originem non habet. At si per impossibilitatem idem desideretur ostendi, dicetur hoc modo: Tempus aut originem habet, aut non. Sed si tempus habet originem, [1193B] non fuit semper. Tempus autem habet originem, fuit igitur quando non fuit tempus. Sed fuisse temporis est significatio, fuit igitur tempus quando non fuit tempus, quod fieri non potest. Non est igitur ullum principium temporis. Posito namque ut ab ullo principium coeperit, inconueniens quoddam atque impossibile contingit, fuisse tempus quando non fuerit tempus. Reditur itaque ad alteram partem, quod origine careat. Sed haec, quae ex negatione diuisio est, cum per ea quaelibet argumenta sumuntur, fieri nequit ut utrumque sit, quod affirmatione et negatione diuiditur. Itaque sublato uno alterum manet, posito altero reliquum tollitur, uocaturque hic adiuisione locus medius inter eos qui ab ipso duci solent, atque eos qui extrinsecus assumuntur. Cum [1193C] enim quaeratur an ulla sit origo temporis, sumitur quidem esse originem, et ex ea per proprium consequentiam de re ipsa quae quaeritur fit impossibilitatis et mendacii syllogismus. Quo concluso reditur ad prius quod uerum esse necesse est. Si quidem id quod ei oppositum est ad impossibile aliquod inconueniensque producitur. Itaque quoniam ex ipsa re, de qua quaeritur, fieri syllogismus solet, quasi ab ipsis locus est deductus, quoniam uero non in eo permanet sed ad oppositum redit, quasi extrinsecus sumilur. Idcirco hic a diuisione locus inter utrumque medius collocatur. At uero qui ex partitione sumuntur duplici sunt modo: aliquoties enim quae diuiduntur simul esse possunt, ut si uocem in significationes diuidamus, omnes simul esse possunt, ueluti cum dicimus amplector aut actionem significat aut passionem, utrumque [1193D] simul significare potest. Aliquoties ueluti negationis modo quae diuiduntur simul esse non possunt, ut aut sanus est aut aeger. Fit autem ratiocinatio in priore quidem modo diuisionis, tum quia omnibus adest quod quaeritur uel non adest, tum uero idcirco alicui adesse uel non adesse quod aliis adsit aut minime. Nec in his explicandis diutius laborabimus, si Priores Resolutorii uel Topica Aristotelis diligentis animum lectoris instruxerint. Nam si quaeratur utrum canis substantia sit, atque hanc diuisionem faciat collocutor: Canis uel latrabilis animalis, uel marinae belluae, uel caelestis sideris nomen est, demonstretque per singula et canem latrabilem substantiam [1194A] esse, marinam quoque belluam et sidus substantiae posse supponi, monstrauit caneni esse substantiam. Atque hic quidem ex ipsis in quaestione propositis, uidebitur argumenta traxisse. At in talibus syllogismis: aut sanus est, ant aeger; sed sanus est, non igitur est aeger; sed sanus non est, aeger igitur est. Vel ita sed aeger est, sanus igitar non est; uel ita sed aeger non est, sanus igitur est, ab his que sunt extrinsecus sum ptus est syllogismus, id est ab oppositis. Idcirco totus hic a diuisione locus inter utrosque medius esse perhibetur, qui si in negatione sit constitutus, aliquo modo quidem ex ipsis sumitur, aliquo modo uero ab exterioribus uenit. Si uero a partitione ducantur argumenta, nunc quidem ab ipsis, nunc uero ab exterioribus copiam praestant. Et [1194B] Graeci quidem Themistii diligentissimi scriptoris ac lucidi, et omnia ad facilitatem intelligentiae reuocantis talis locorum uidetur esse partitio. Quae cum ita sint, breuiter mihi locorum diuisio commemoranda est, ut nihil praeter eam monstretur esse relictum, quod non intra eam probetur inclusum. Aequo enim in qualibet quaestione dubitatur, id ita firmabitur argumentis, ut ea uel ex ipsis sumantur quae in quaestione sunt constituta, uel extrinsecus ducantur, uel quasi in confinio horum posita uestigentur. Ac praeter hanc quidem definitionem nihil extra inueniri potest. Sed si ab ipsis sumitur argumentum, aut ab ipsorum necesse est substantia sumatur, aut ab his quae eam consequuntur, aut ab iis quae inseparabiliter accidunt, uel his adhaerent, et ab eorum substantia separari seiungique uel non possunt, uel non [1194C] solent. Quaecumque uero ab eorum substantia ducuntur, ea aut in descriptione, aut in definitione sunt, et praeter haec a nominis interpretatione. Quae uero ea uelut substantium continentia consequuntur, talia sunt ut uel generis, uel differentiae, uel integri, uel specierum, uel partium loco circa ea quae inquiruntur assistant. ltem uel causae, uel efficientes, uel materiae, uel formae, uel finis, uel effectus, uel corruptiones, uel usus, uel quantitates; uel tempus, uel modi. Quod uero proprie inseparabile uel adhaerens accidens nuncupatur, id in communiter accidentibus numerabitur. Et praeter haec quidem aliud quod cuique inesse possit inueniri non potest. Quibus ita positis inspiciamus nunc eos locos quos dudum extrinsecus pronuntiabamus assumi. Ea enim quae extrinsecus [1194D] assumuntur, non sunt ita separata atque disiuncta, ut non aliquo modo quasi e regione quadam eaquae quaeruntur aspiciant. Nam et similitudines et opposita ad ea sine dubio referuntur quibus similia uel opposita sunt, licet iure atque ordine uideantur extrinsecus collocata. Sunt autem haec, similitudo, oppositio, maius, minus, rei iudicium. In similitudine enim tum rei similitudo, tum proportionis ratio continetur. Omnia enim similitudinem tenent. Opposita uero in contrariis, in priuationibus, in relationibus, in negalionibus constant. Comparatio uero maioris ad minus quaedam similium dissimilitudo est. Rerum enim per se similium discretio maius ac [1195A] minus facit. Quod enim omni qualitate omnique ratione disiunctum est, id nullo modo poterit comparari. Ex rei uero iudicio quae sunt argumenta quasi testimonium praebent et sunt inartificiales loci, atque omnino disiuncti, nec rem potius quam iudicium opinionemque sectantes. Transsumptionis uero locus nunc quidem in aequalitate, nunc uero in maioris minorisue comparatione consistit. Aut enim ad id quod est simile, aut ad id quod est maius aut minus, fit argumentorum rationumque transsumptio. Hi uero loci quos mistos esse praediximus, aut ex casibus, aut ex coniugatis, aut ex diuisione nascuntur. In quibus omnibus consequentia et repugnantia custoditur. Sed ea quidem quae ex definitione, uel genere, uel differentia, uel causis argumenta ducuntur, demonstratiuis [1195B] maxime syllogismis uires atque ordinem subministrant, reliqua uerisimilibus ac dialecticis. Atque hi loci qui maxime in eorum substantia sunt de quibus in [1196A] quaestione dubitatur, ad praedicatiuos ac simplices, reliqui uero ad hypotheticos et conditionales respiciunt syllogismos. Expeditis igitur locis et diligenter tam definitione quam exemplorum luce patefactis, dicendum uidetur quomodo hi loci maximarum sint differentiae propositionum idque breui, neque enim longa disputatione res eget. Omnes enim maximae propositiones uel definitionem continent, uel descriptionem, uel nominis interpretationem, uel totum, uel partes, uel genus, uel species, uel caetera quibus differunt inter se maximae propositiones. Nam in eo quod sunt maximae non differunt sed in eo quod haec a definitione quidem, illa uero a genere, aliae ueniunt ab aliis locis, et his iure differre, hique earum differentiae dicuntur. Sed quoniam diuisio Themistii [1196B] patefacta est, nunc ad M. Tullii diuisionem transeamus. LIBER TERTIUS [1195B] Quod locorum differentias multipliciter uarieque tractamus, nihil mirum diligentibus ingeniis uideri debet, cum manifestum sit, unamquamque rem multis saepe differentiis, atque in uarias diuisionis figuras posse partiri. Nam quia singulas res non una sed plures saepe differentiae comprehendunt, necesse est, ut secundum differentiarum uarietatem fiat diuersitas etiam diuisionum, ut et numeri nunc eas colligimus differentias, quod alii pares, alii impares, nunc [1195C] uero quod alii primi atque incompositi, alii secundi atque compositi. Triangulorum etiam multis modis fieri partitionem geometricae disoiplinae tenor ostendit. Id tamen in omnibus peruidendum est, ut nihil extra in qualibet diuisionis forma relinquatur, nihil ultra superfluorn ac praeterquam necesse est, aggregetur. Quare quid mirum uideri debet, si cum antea secundum Themistium locorum differentias dederimus, nunc diuersas secundum M. Tullium depromamus? Cuius proposita breuiter partitione, atque exemplis conuenientibus expedita, tum demum quo differat, uel quo congruat superius digestae diuisioni, quo etiam altera claudat alteram commemorabo. Nam cum M. Tullius omnem logicam facultatem, quam rationem diligentem disserendi dixit, duas habere partes proposuerit, unam inueniendi, alteram [1195D] iudicandi; cumque locos definierit esse argumenti sedes a quibus scilicet argumenta promuntur, argumentum etiam rationem quae rei dubiae faciat fidem, diuisionem locorum omnium hoc modo lecit. Ex his, inquit, locis, in quibus argumenta inclusa sunt, alii in ipso haerent de quo agitur, alii assumuntur extrinsecus. Duas igitur locorum species fecit, alios enim inipsis quaestionum terminis haerere proposuit, alios extrinsecus assumi. Atque eos quidem qui in ipsis haererent de quibus quaeritur, tali diuisione partitur. In ipao, inquit, tum ex toto, tum ex partibus eius, tum ex nota, tum ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur. Extrinsecus autem [1196B] ea dicuntur quae absunt longeque disiuncta sunt. Post haec eum locum qui ab effectis ducitur, in conuenientia membra partitus est, hoc modo: alia enim, inquit, sunt coniugata, alia ex genere, alia ex forma, alia ex similitudine, alia ex differentia, alia ex contrario, alia ex coniunctis, alia ex antecedentibus, alia ex consequentibus, alia ex repugnantibus, alia ex causis, alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut minorum aut parium. Quorum quidem [1196C] omnium et natura breuiter attingenda est et exempla ponenda. Eorum igitur locorum qui in ipso de quo agitur haerent, primum esse dixit a toto. Totum autem uniuscuiusque rei in definitione constat. Omnis enim definitio rei quam definit adaequatur; quod si unaquaeque res tota est (nihil enim integrum esse nisi totum polest), definitione quoque totum esse necesse est, id est, quae totam rei quam definit substantiam claudat. Definitio uero est oratio quae uniuscuiusque rei quidem esse designat. Ab hac ita ducitur argumentum ut sit quaestio, an arbores quoque sint animalia. Dicam: Animal est est substantia animata sensibilis; arbor non est substantia animata sensibilis; concludam: Non sunt igitur arbores animalia. Quaestio de genere. Maxima [1196D] propositio: Unde definitio abest, inde illud quoque abesse quod definitur. Locus a definitione. Partes uero sunt quarum conuentu efficitur totum. Partes etiam uocantur quae diuidunt totum, hae autem species uel formae nuncupari solent. A quibus hoc modo sumitur argumentum. Ab his quidem partibus, quarum coniunctione componitur totum hoc modo, ut si sit dubitatio an sit anima corporea, partiemur animam uelut his tribus partibus, quod uel uegatabilem, uel sensibilem, uel intelligibilem praestet, at ipsum neque uegetare, neque sentire, neque intelligere corporale est. Cumque nulla sit pars animae corporalis, omnino anima corporalis non esse monstrata est. Quaestio de genere, id est, an anima corpori [1197A] subiiciatur ut generi, argumentum a partibus. Maxima propositio: A quibus partes ab sunt, totum quoque abesse. Locus a partibus totum coniungentibus. Item ab his partibus quae totunm diuidunt hoc modo: sil in quaestione an anima secundum locum nloueatur. Dicam motus secundum locum tres species sunt, crementum, diminutio, permutatio; anima uero neque crescit neque minuitur neque ab alio loco ad alium transit, non igitur mouetur. Quaestio de accidente. Maxima propositio, eadem quae superius, locus a partibus totum diuidentibus. A nota argumentum est, quoties ab interpretatione nominis rei dubiae fides quaeritur, hoc modo, ut si dubitetur an philosophia sit bonum. Dicemus, philosophia est amor sapientiae, at id bonum est, philosophia [1197B] igitur bonum est. Hic igitur rem non definiuimus sed nomen definitione prodidimus. Quaestio de genere. Maxima propositio: Nominis interpretatione rem declarari. Locus a notatione. Coniugata sunt quae ab eodem nomine flectuntur, ut a iustitia, iustum, iuste. Ab his ita capitur argumentum, ut si quaeratur an ridere gaudere sit. Dicemus, Si risus gaudium est, et ridere gaudere est. Quaestio de accidente. Maxima propositio: Coniugatorum eamdem esse naturam. Locus a coniugatis. Genus est quod de pluribus specie differentibus in eo quod quod praedicatur. Ab hoc ita ducitur argumentum, ut si quaeratur utrum anima numerns sit seipsum mouens, ut Xenocrati placuit. Dicemus: Anima substantia est, numerus uero substantia non est, igitur [1197C] anima numerus non est. Quaestio de definitione, locus a genere. Maxima propositio: Quorum diuersa sunt genera, ipsa esse quoque diuersa. Forma est quid de pluribus numero differentibus in eo quod quid si praedicatur. Ab hac fit argumentum hoc modo, ut si quaeratur an color in subiecto sit, id approbabimus eo, quoniam album uel nigrum in subiecto sunt, a specie scilicet ad genus deducentes. Quaestio de genere. Nam in subiecto esse uel non esse, accidens uel substantiam significat, quae sunt prima rerum genera. Maxima propositio: In formis spectari generum proprietates. Locus a forma. Similitudo est eadem rerum differentium qualitas. Ab hac ita fieri argumentum iudicatur, ut si quaeratur sorte an electione rectores ciuitatibus dandi sunt, negetur quoniam ne in naui quideni sorte sed electione peritus [1197D] rector eligitur. Similis est nauis quidem ciuitati, gubernator autem magistratui. Quaestio de accidente, locus a simili. Maxima propositio: De similibus idem est iudicium. Item a differentia, ut si quaeratur an idem sit rex quod tyrannus. Dicemus minime, nam in rege, pietas, iustitia, mansuetudo; in tyranno cuncta diuersa sunt. Quaestio de definitione, locus a differentia. Maxima propositio: Differentium rerum non idem esse iudicium. Contraria uero quae Cicero appellat, quattuor modis diuiduntur: aut enim aduersa sunt, ut album, nigrum; aut priuantia, ut iustitia, iniustitia; aut relatiua, ut dominus, seruus; aut negatiua, ut uiuere, [1198A] non uiuere. Ab his omnibus ita argumenta ducuntur. Ab aduersis: si bona est sanitas, mala est aegritudo; a priuantibus: si iniustitiam fugimus, iustitiam sequamur; a relatiuis: quisquis pater esse uult, habeat filium; a negantibus: non me accusas fecisse quod me non fecisse defendis. quaestiones de accidentibus. Maxima propositio: Id aduersis, priuantibus et negantibus contrarias ibi conuenire non posse, in relatiuis autem absque se relatiua esse non posse. Locus a contrariis, quae melius opposita uocarentur. Adiuncta sunt quae finitimum tenent locum, ita ut temporibus quoque, tam antecedant, ut amorem congressio, tum rei cui adiuncta sunt haereant, ut ambulationi pedum strepitus; tum consequantur, ut atrox facinus mentis trepidatio. Neque haec necessaria [1198B] sunt sed frequenter eueniunt. Nam neque qui congressus est, modis omnibus amauit, et qui congressus non est, uno semel aspectu in amorem incidit; et ambulante aliquo potest non esse strepitus pudum, et non ambulante pedes strepere, si uno eodemque loco consistens pedes moueat; et trepidare quis, cum nihil atrox fecerit, et non trepidare qui fecerit. Ab his ducetur argumentum, uel cum amare aliquem suscipiamur, quia fuerit ante congressus, uel ambulasse aliquem in locum, cum pedum strepitus fuerit auditus, uelatrox facinus commisisse, quem trepidare uideamus, atque in his quaestiones de accidentibus, locus ab adiunctis. Maxima propositio: Ex adiunctis adiuncta perpendi. Antecedentia uero sunt quibus positis statim necesse [1198D] est aliud consequatur, uelut cum dicimus si homo est, animal est. Neque in his temporibus ratio, nec rerum necessitas uaria est sed statim ut dictum fuerit id quod antecedit, id comitatur quod subsequens est. Hic uero locus totus in conditione est constitutus. Posita enim conditione si sit antecedens, esse necesse est quod consequitur, hoc modo: Si peperit, cum uiro concubuit, antecedens est peperisse, cum uiro concubuisse consequens: nam neque illud quaeritur quid prius tempore sit, quid posterius; et saepe ista ita uariantur, ut id quod posterius est tempore, antecedens esse uideatur in propositione, ut peperisse posterius est quam concubisse. Tamen si peperit, modis omnibus cum uiro concubuit, et hoc praecedente et prius posito, necesse est illud intelligatur. Aliquoties uero simul sunt, ut: si sol [1198D] ortus est dies est; aliquoties prius est quod praecedit, posterius quod consequitur, ut: si arrogans est, odiosus est; ex arrogantia enim quisque fit odiosus. Ex antecedenti igitur sumitur argumentum: si peperit, cum uiro concubit; sumo quod antecedit, at peperit; concludo quod sequitur, cum uiro igitur concubuit. A consequentibus ita sumo quod sequitur, at non concubuit cum uiro, concludo quod antecedit, non igitur peperit. Quaestio est de accidente, locus ab antecedentibus et consequentibus. Maximae propositiones: Posito antecedenti comitari quod subsequitur, perempto consequenti perimi quod antecedit. Repugnantia uero sunt contrariorum consequentia, [1199A] ut uigilare, dormire, contraria sunt, stertere dormientibus adiunctum est. Stertere igitur ac uigilare repugnantia sunt, ab his ita fit argumentum: Tune eum dicas uigilare, qui stertat? Quaestio de accidente, argumentum a repugnantibus. Maxima propositio: Repugnantia sibi conuenire non posse. Causa est efficiens, quae quamlibet rem praecedens efficit, non semper tempore sed proprietate naturae, ut sol diem. Ab hac ita sumitur argumentum: Cur esse dubites diem, cum solem in caelo esse conspicias? Quaestio de accidente: nam diem esse accidit aeri, id est esse propter solem lucidum; argumentum ab efficientibus causis. Maxima propositio: Ubi causa est, inde effectum abesse non posse. Effectum est quod efficit causa. Ab hoc ita [1199B] sumitur argumentum: An tu dubites amasse, quam rapuit? Quaestio de accidente, argumentum ab effectis. Maxima propositio: Ubi effectus est, causam abesse non posse, ueluti non abfuit amor qui fuit causa, cur rapuerit, quod est effectus. Comparatio uero maioris est, quoties id quod minus est maiori comparatur. Ab hoc loco ita sumitur argumentum: Si is qui patriam bello perse cutus est tandem ueniam meruit a ciuibus, cur no is quoque mereatur qui ob seditionem motam actus est in exsilium. Quaestio de accidente, argumentum a comparatione maioris. Maxima propositio: Quod in re maiore ualet, ualeat in minore. Minoris es comparatio quoties maior res confertur minori; atque ex ea capitur argumentum hoc modo: Si Caium Gracchum mediocriter labefactantem statum reipublicae [1199C] Scipio priuatus interfecit, cur non Catilinam orbem terrae caede atque incendio uastare cupientem consules persequantu? Quaestio de accidente, argumentuuia comparatione minoris. Maxima propositio: Quod in re minore ualet, ualeat in maiore. Paria sunt quae eiusdem quantitatis sunt, et semper paritas similitudo est quantitatis. Ab hac ita fit argumentum: Si Demosthenem quis laudare desiderat, cur uituperet Tullium? Quaestio de aceidente, argumentum a comparatione parium. Maxima propositio: Parium idem esse iudicium. Restat is locus quem extrinsecus dixit assumi, hic iudicio nititur et auctoritate, et totus probabilis est, nihil continens necessarium. Probabile autem est quod uidetur uel omnibus, uel pluribus, uel doctis et sapientibus, et inter hos claris atque [1199D] praestantibus, uel his qui secundum unamquamque artem peritiam consecuti sunt, ut medico in medicino geometrae in geometria. Ab hoc loco tale est argumentum ueluti si dicam: Difficile est cum Carthaginensibus bellum gerere, quoniam id P. Scipio Cornelius Africanus dixit qui saepe fuerat expertus. Hic uero locus extrinsecus dicitur constitutus, quoniam non de his praedicati uel subiecti sunt termini sumitur sed ab extrinsecus posito iudicio uenit; hic etiam inartificialis et artis expers uocatur, quoniam non sibi hinc ipse conficitarrumentum orator sed peractis positisque utitur testimoniis. Expeditis igitur M. Tullii differentiis quibus ipse a se [1200A] maximas propositiones, quas locos esse diximus, separauit, pertractanda breuiter mihi uidetur superius digesta partitio, ut ea quae similia uidentur a semetipsis ratione congrua segregentur. Similis enim uidetur locus a toto ei qui est a nota, uterque enim in definitione est constitutus. Nam interpretatio nominis quaedam ipsius nominis definitio est. Sed illa eorum maxima est differentiae, quia locus a toto rem definit: a nota uero rem non definit sed nomen interpretatur. Diuersa uero sunt res ac nomen. Hoc enim significet, illa significatur. Item locus a partium enumeratione consimilis uidetur esse ei qui est a forma. Nam et forma pars est, et qui genus diuidit enumerat partes, neque aliter fieri ex forma argumentum potest nisi diuidatur a genere; sumi enim, [1200B] omnino forma non potest, nisi per diuisionem. Sed hic quoque multa est differentia: nam partium enumeratio totas necesse est ut diuidat partes, easque uniuersas ad fidem argumentationis assumat, siue ille partes, siue illae sint species, ut genus quidem speciebus, totum uero partibus approbetur. In forma uero sufficit ad demonstrandum quod de genere dicitur una quaelibet. Item locus a contrario et repugnantibus uidetur esse consimilis sed habet differentiam, quia contraria primis sibimet frontibus opponuntur. Repugnantia uero per coniunctionem contrariorum sibi probantur aduersa, ut dormire ac uigilare statim sibi contraria sunt. Stertere uero repugnat uigilationi idcirco quia somno coniungitur. Adiuncta uero et antecedentia et consequentia quasi finitima sunt. Sed distant, quod in adiunctis nulla [1200C] est necessitas; in accidentibus uero et consequentibus maxima; in adiunctia uero tempora nimium ualent. Nam quod adiunctum est, id uel praecedererem solet, uel cum ea uno eodemque tempore esse, uel subsequi posterius. At in antecedentibus nihil horum est sed non habita temporis ratione mox ut fuerit antecedens, consequens esse necesse est, et si consequens non fuerit, antecedens necesse est interire. Ac de M. Tullii locis sutficienter dictum est, nunc ad Themistii diuisionem redeamus, ut quomodo sibi superius digestae partitiones consentire possint breuiter explicemus. Ac primum quidem totius partitionis communiter differentias colligamus. Superior diuisio docuit alios Themistii esse locos qui in ipsis terminis de quibus quaeritur insunt, alios qui extrinsecus [1200D] assumuntur, alios qui inter utrosque uersantur, ut hic trina intelligatur diuisio. At M. Tullii diuisio locos bifariam ostendit: Alios enim in eo ipso de quo agitur haerere proponit, alios extrinsecus assumi. His igitur omnes eos locos, quos medios Themistius proposuit, his applicuit atquo coniunxit qui sunt in ipsis de quibus agitur terminis constituti, et communiter quidem talis diuisionum est differentia, quae clarius apparebit, si singula persequamur. Eos igitur locos, qui positi sunt in terminis, de quibus in quaestione dubitatur, priore partitione Themistius, tum in substantia posuit, tum in substantia, consequentia. In substantia sunt definitio, descriptio, [1201A] nominis interpretatio. Substantiae uero consequentia sunt genus, totum, species, pars, causa efficiens, materia, forma, effectus, corruptio, finis, usus, communiter accidentia. Eos uero qui extrinsecus assumuntur, tum in iudicio, tum in similitudine, tum in quantitatis comparatione, tum in oppositione, tum in proportione, tum in transumptione separauit. Quos uero inter utrosque posuit, hos in casibus et coniugatis et diuisione constituit. Sed M. Tullius eos qui in ipso sunt de quo quaeritur, tum ex toto, tum ex partibus eius, tum ex nota, tum ex his rebus quae quodammodo affectae sunt ad id de quo quaeritur posuit. Ipsa uero quae affecta sunt multifaria diuisione partitus est, solum uero iudicium extrinsecus segregauit, pluresque partes eorum quae in diuisione [1201B] Themistii posita sunt substantiae consequentia. Itemque locos medios inter affecta numerauit. In tam uero uaria diuisione necesse est ut utraeque sibi non eadem parte conueniant. Id uero in cunctis multipliciter diuisis fieri potest, uelut si quis diuidat triangulorum formas sic: triangulorum aliae sunt aequilaterae formae, aliae duo tantum latera habentes aequalia, alia, uero totis inaequalibus lateribus iunctae. Rursus sit ista diuisio: ut alias dicat aliquis rectum [1202A] habentes angulum, quae orthogoniae nuncupantur, alias dicat tribus acutis angulis contineri, quae sunt oxygoniae, alias in obtusum angulum tendi, quae sunt ambligoniae. Necesse est igitur ut utraeque sibi diuersa partium ratione conueniant. Nam quod est orthogonium, id semper uel duobus lateribus aequalibus continetur, uel tribus inaequalibus. Sed quod est ambligonium, id uel duobus lateribus continetur aequalibus, uel tribus inaequalibus. Sed quod est oxygonium, id uel tribus lateribus aequalibus, uel duobus inaequalibus continetur. Rursus id quod est aequilaterum semper est oxygonium, id uero quod duobus aequalibus lateribus continetur, uel orthogonium, uel ambligonium, uel oxygonium esse potest. Quod uero tribus inaequalibus continetur lateribus, uel orthogonium, uel ambligonium esse necesse est. [1202B] Secundum igitur hunc modum cunctam M. Tullii atque Themistii diuisionem a principio pariter ordientes, inuicem sibimet clausam esse monstremus, in quibus omnibus et exemplorum et intelligentiae superius expeditae praesens debet esse memoria. Disponamus igitur omnem Themistii diuisionem, et post hanc subiiciatur Tulliana partitio, ut ea quae dicenda sunt apertius oculis subiecta clarescant. [1203A] Quibus ita descriptis, nunc quemadmodum Marci Tullii diuisio Themistii partitioni conueniat explicemus. Locum igitur quem Cicero dixit a toto, a substantia Themistius esse proposuit. Uterque enim in definitione consistit, siue illa substantialis sit, siue descriptio. A partium enumeratione locus ex Ciceronis Topicis positus idem est qui in Themistii diuisione inter medios adiuisione nominatus est. Quoties enim aliquid esse uel non esse monstrare contendimus, si fidem apartium enumeratione capiamus, id ex diuisione necessario faciendum est. Diuisio uero aut formarum praecessit, aut partium, quanquam locus qui ex diuisione a Themistio inter medios collocatus est, a Cicerone in generis tractatione ponitur. Ait enim Tullius cum de genere loqueretur [1203B] hoc modo: Commode etiam tractatur haec argumentatio, quae ex genere sumitur, cum ex toto partes persequare, hoc modo: si dolus malus est, cum aliud agitur, aliud simulatur, enumerare licet quibus modis id fiat, deinde in eorum aliquem id quod arguas dolo malo factum, includere. Quod genus argumenti imprimis firmum uideri solet. A notatione Tullii locus is est qui Themistii a nominis interpretatione. A coniugatis communis est locus, cum Themistius inter medios collocauit. A genere M. Tullius posuit, a toto Themistius. A forma Ciceronis, a parte, id est, specie Themistii. A similitudine communis quidem est, nisi quod M. Tullius sub ea proportionem comprehendit. A differentia M. Tullii, a toto in Themistii diuisione, uel a parte intelligi potest: a toto quidem, si sit constitutiua differentia de qua sumitur argumentum, a parte uero si sit diuisibilis. [1204A] A contrario idem locus est, qui apud Themistium ab oppositis dictus est, et extrinsecus constitutus. Ab adiunctis ille est qui in Themistii partitione a communiter accidentibus dicitur inter consequentia substantiae nominatus. Ab antecedentibus et consequeutibus locus multifariam spargitur. Nam et definitio et descriptio et antecedererem et consequi possunt. Itemque nominis interpretatio: item species antecedit, genus consequitur. Causa etiam efficiens antecedit et sequitur effectus; materiam uero sequitur effectus. Communiter accidentia quoque inseparabilia sint, necesse est ut consequantur. Coniugata etiam sese uel antecedunt uel consequuntur itaque hic locus pluribus misus est, et non lam rebus ab aliis omnibus quam tractatione diuersus. Ipsa enim consequentiae [1204B] locum alium facit, cum ipsa conditio consequentiae, uel in definitione, uel in descriptione, uel in forma, uel in causa, uel in caeteris posita sit. Repugnantia uero oppositis aggregantur, efficientia cau sis efficientibus uel materiae effecta illi sunt consimilia loco quem Themistius posuit a fine; nam causarum effectus finis est. A comparatione maioris uel minoris idem locus est qui apud Themistium inter extrinsecos locos ponitur a maiore et minore. A comparatione parium inter eos qui a simili ducuntur esse putandus est. Dictum est enim in quantitate similitudinem esse paritatem. Restat locus utrisque communis, qui est extrinsecus collocatus, quem Cicero, sicut Themistius, a rei iudicio esse proposuit. Et M. Tullii quidem diuisio superiorem Themistli partitionem tali modo potuerit includere, quod licet in subiecta descriptione prospicere: TULLIANA DIVISIO THEMISTII DIVISIO A toto A substantia A partium enumeratione A diuisione A notatione A nominis interpretatione A coniugatis A coniugatis A genere A genere uel a toto A forma A parte uel specie A similitudine A simili A differentia A toto uel a parte A contrario Ab oppositis Ab adiunctis A communiter accidentibus Ab antecedentibus A definitione uel descriptione, uel A consequentibus interpretatione, uel specie, uel causa, uel materia, uel communiter accidentibus, uel coniugatis A repugnantibus Ab oppositis Ab efficientibus A causis Ab effectis A fine A comparatione maiorum A maiore A comparatione minorum A minore A comparatione parium A similibus Ab auctoritate A rei iudicio [1203C] Omnis quidem M Tullii partitio locorum in Themistii diuisione superioris descriptionis formula uidetur conclusa. Nunc Themistii diuisio ad M. Tullii diuisionem reducenda est. Cuius quidem multa pars Ciceronis conuenit, sicut prior etiam descriptio docet. Quod uero ex Themistii superest diuisione, id si ad [1204C] Tullianae partitionis ordinem referatur, facili compendio quemadmodum ad se inuicem partitiones reducantur ostenditur. Nam continuae M Tullii diuisioni ex Themistii locis in superiore descriptione conuenerant hi: Ciceronis quidem a toto, Themistii a substantia. A partium [1205A] enumeratione Ciceronis, a diuisione Themistii. A notatione Ciceronis, a nominis interpretatione Themistii. A coniugatis utrorumque communis. A genere Ciceronis, a toto Themistii. A forma Ciceronis, a parte, id est specie Themistii. A similitudine communis. A differentia Ciceronis, a toto uel a parte Themistii. A contrario Ciceronis, idem apud Themistium ab oppositis. Ab adiunctis Ciceronis, eumdem a communiter accidentibus Themistius posuit. Ab antecedentibus et consequentibus, mixti cum pluribus. A repugnantibus Ciceronis, idem a Themistio ab oppositis dicitur . Ab efficientibus Ciceronis, a causis Themistii. Ab effectis Tullii, a fine Themistii. A comparatione maioris ac minoris M. Tullii, idem sunt a maiore ac minore Themistii. [1205B] A comparatione partium Ciceronis, a similibus Themistii. Cum igitur M. Tullii plena diuisio aliquibus membris Themistianae diuisionis aptetur, fieri non potest ut non membra Themistianae diuisionis statim ad Tullianiae conuenieutia reducantur. Quocirca si quid reliquum est in Themistii diuisione quod superiori formulae non uideatur ascriptum, plenae M. Tullii diuisioni poterimus aptare. Inuicem enim diuisiones alterna reciprocatione coniunctae sunt. [1206A] Restant autem ex Themistii locis his: ab usibus, ab effectibus, et corruptionibus, et proportione, et transumptione. Quorum quidem ab usibus, si usus alicuius rei semper effector est, ei loco Ciceronis aptandus est quia ab etficientibus nuncuputur. Quod si ipse usus efficitur, ei loco Ciceronis adhibendus est qui ab effectis uocatur. Ab effectibus uero, si quidem efficit aliquid effectus, ab efficientibus causis est; si uero ipse effectus plenum aliquid confectumque demonstrat, is locus est quem ab effectis Tullius dixit. A corruptionibus uero ab efficientibus dici potest. Nam cum omnis generatio efficiat aliquid, id est substantiam formet, corruptio rursus ipsa quoque efficit quiddam, id est substantiali forma spoliat ac priuat, uelut mors facit corporis dissolutionem. A [1206B] proportione uero idem est, quem Tullius a similibus dixit, nam multorum in multis similitudo proportio est. Transumptio uero si quidem ad maiora sit, locus a maiorum comparatione est; sin uero ad minora, locus est a minorum comparatione; quod si ad paria locus est a parium comparatione. Atque in his omnibus reducendis, tale satis est descriptionis exemplum. [1205B] Ac de dialecticis quidem locis, quantum propositi operis ratio postulat explicuimus. Nunc uero de rhetoricis dicendum uidetur quid sint, uel quid a [1206B] dialecticis discrepare uideantur, ad cuius plenam disputationem integrum quarti uoluminis spatium reseruemus. LIBER QUARTUS [1205C] Si quis operis titulum diligens examinator inspiciat, cum de Topicis differentiis conseribamus, non id a nobis tantum exspectare debebit, ut locorum inter se dialecticorum, uel etiam rhetoricorum differentias demus, uerum id multo magis ut dialecticos locos a rhetoricis segregemus, quod nos efficacius aggredi posse arbitramur, si ab ipsa facultatum natura, disputandi sumamus exordium. Ostensa enim dialecticae ac rhetoricae similitudine ac dissimilitudine, ab ipsarum facultatum necesse est formis etiam locorum qui eisdem facultatibus deseruiunt communitates discrepantiasque ducamus. Dialectica facultas igitur thesim tantum considerat. Thesis uero est sine circumstantiis quaestio. Rhetorica uero de hypothesibus, id est de quaestionibus circumstiantiarum multitudine [1205D] inclusis, tractat et disserit. Circumstantiae uero sunt: quis, ubi, quando: cur, quomodo, quibus adminiculis. Rursus dialectica quidem si quando circumstantias, ueluti personam factumue aliquod ad disputationem sumit, non principaliter sed omnem eius uim ad thesim, de qua disserit transfert. Rhetorica uero si thesim assumpserit, ad hypothesim [1206C] trahit, et utraque suam quidem materiam tractat sed alterius assumit, ut proniore in sua materia facultate nitatur. Rursus dialectica interrogatione ac responsione constricta est. Rhetorica uero rem propositam perpetua oratione decurrit. Item dialectica perfectis utitur syllogismis. Rhetorica enthymematum breuitate contenta est. Illud etiam differentiam facit, quod rhetor habet alium praeter aduersarium iudicem, qui inter utrosque disceptet. Dialectico uero ille fert sententiam, qui aduersarius est. Ab aduersario enim responsio ueluti qua etiam sententia subtilitate interrogationis elicitur. Quae cum ita sint, omnis earum differentia uel in materia, uel in usu, uel in fine est constituta: in materia, quia thesis atque hypothesi materia quidem utrisque [1206D] subiecta est; in usibus, quod haec interrogatione, illa perpetua oratione disceptat, uel quod haec integris syllogismi, illa uero enthymematibus gaudet; in fine uero, quod haec persuadere iudici, illa quod uult ab aduersario extorquere conatur. Quibus ita praecognitis paulo posterius et quaestiones rhetoricas qua in constitutionibus positas sunt, et proprii generis [1207A] enumerabimus locos. Nunc paulisper mihi uidetur de tota admodum breuiter facultate tractandum magnum opus atque difficile. Quanta enim sibimet ars rhetorica cognatione iungatur, non facile considerari potest, uixque est etiam ut auditu animaduerti queat, nedum sit facile repertu. De cuius quidem rei traditione nihil ab antiquis praeceptoribus accepimus. De unoquoque enim praecipiunt, nihil de communi laborantes. Quam partem doctrinae uacuam, ut possumus, aggrediamur. Dicemus itaque de generis artis, est speciebus, et materia, et partibus, et instrumento, instrumentique partibus, opere etiam officioque actoris et fine, post haec de quaestionibus ac de locis. Quocirca quod in communi speculandum est, hinc disserendi sumamus exordiumi. Rhetoricae igitur genus [1207B] est facultas. Species uero tres, iudiciale, demonstratiuum, deliberatiuum. Et genus quidem id esse quod diximus patet. Species autem idcirco sunt quas superius commemorauimus, quouiam in his est tota facultas rhetoricae. In iudiciali genere causarum integra est; item in demonstratiuo, uel deliberatiuo. Sed haec genera sunt causarum. Omnes enim causae, uel speciales uel indiuiduae, sub horum trium generum uno cadunt, ut subiudiciali quidem speciale ut maiestatis uel repetundarum. Sub deliberatiuo uero quaecumque causae consultationem habent: ut si specialiter accipias de bello uel de pace, si uero indiuidua de bello Pyrrhi uel pace. Eodem modo etiam in demonstratiuis, quaecumque ueniunt in laudem aut in uituperationem, specialiter quidem, ut laus uiri [1207C] fortis, indiuidua uero, ut laus Scipionis, sub demonstratione ponuntur. Materia uero huius facultatis est, omnis quidem res proposita ad dictionem. Fere autem est ciuilis quaestio. In hanc species a rhetorica uenientes quasi quaedam formae capiunt sibi materiam, et triplici informatam tenent figuram, quod posterius liquebit, ut ciuilis quaestio, quae adhuc informis secundum species erat, fiat accepto fine unicuique specierum rhetoricae subiecta. Ut informis adhuc ciuilis quaestio eum acceperit ex iudiciali finem iusti, fiat ipsa ciuilis quaestio in iudiciali genere constituta. Cum uero ex deliberatiuo sumpserit utile uel honestum, tunc fiet ipsa ciuilis quaestio in deliberatiuo causarum genere constituta. Si uero ex demonstratione sumpserit bonum, tum fit [1207D] demonstratiua ciuilis quaestio. Veniunt autem ut in materiam species ex rhetorica, idcirco quod aliter in materia sua quaelibet facultas non potest operari, quam si suas adhibeat partes. Absentibus enim cunctis partibus suis rhetorica quoque ipsa est absens. Sed quoniam de speciebus dictum est rhetoricae, quoniam sunt genera causarum, ita sunt, ut omnium negotiorum quae in ciuili quaestione constituta sunt, accepto fine iusti, iudiciale sit genus; omnium uero quae constituta sunt in ciuili quaestione, honestum uel utilem finem ceperunt, deliberatiuum sit genus; omnium quoque quae in ciuili quaestione posita finem honesti tantum boniue sumpserunt, sit demonstratiuam genus. Sed de his hactenus. Nunc de partibus [1208A] rhetoricae prouidendum est. Partes enim rhetoricae sunt quinque, inuentio, dispositio, elocutio, memoratio, pronuntiatio. Partes autem uocantur idcirco, quia si aiiquid harum defuerit oratori, imperfecta facultas est; atque ideo quae uniuersam formant oratoriam facultatem, ea partes facultatis eius dicere ius est. Sed hae partes quoniam rhetoricae facultatis sunt, tolamque rhetoricam facultatem componunt, necesse est ut ubi fuerit rhetorica integra, ipsae quoque partes consequantur in propriis speciebus; omnes igitur rhetoricae partes inerunt rhetoricae speciebus. Quocirca et his ciuilibus negotiis tractandis adhibentur, quae a praedictis speciebus rhetoricae informatur; aeque igitur in iudiciali negotio et in deliberatiuo et demonstratiuo, inuentio, dispositio, elocutio, memoria, [1208B] pronuntiatioque conueniunt. Quoniam uero omnis fere facultas instrumento utitur ad faciendum quod potest, erit etiam rhetoricae facultatis aliquod instrumentum; hoc uero est oratio, quae partim in ciuili genere uersatur, partim minime. De ea autem oratione nunc loquimur quae aliquam habet quaestionem, uel quae ad finem expediendae quaestionis accommodatur; ea uero oratio quae in ciuili genere uersatur, continue decurrit; ea uero quae non est in ciuilibus causis, interrogatione et responsione explicatur. Sed prior rhetorica, secunda dialectica nuncupatur, quae hoc superiore differt: primum quod illa ciuilem hypothesim, haec thesim considerat; dehinc quod illa continua, haec intercisa oratione peragitur, et quod rhetorica oratio habet praeter aduersarium [1208C] iudicem, dialectica uero eodem iudice quo aduersario utitur. Haec igitur rhetorica oratio habet partes sex: prooemium, quod exordium est, narrationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, perorationem, quae sunt partes instrumenti rhetoricae facultatis; et quoniam rhetorica in omnibus suis speciebus inest, eisdem inerunt. Nec potius inerunt quam eisdem ea que peragunt administrabunt. Itaque et in iudiciali genere causarum necessarius est ordo prooemii, narrationis atque caeterorum, et in demonstratiuo deliberatiuoque necessaria sunt. Opus autem rhetoricae facultatis est docere mouereque, quod nihilominus isdem fere sex instrumentis, id est orationis partibus administratur. Partes autem rhetoricae, quoniam partes sunt facultatis, ipsae quoque sunt facultates. Quocirca ipsae quoque [1208D] orationis partibus quasi instrumentis utentur in partem, atque ut his operentur, eisdem inerit. Nam in exordiis nisi quinque sint praedictae rhetoricae partes, ut inueniat, disponat, eloquatur, meminerit, pronuntiet; nihil agit orator. Eodem quoque modo et reliquae fere partes instrumenti nisi habeant omnes rhetoricae partes, frustra sunt. Huius autem facultatis effector orator est, cuius est officium dicere apposite ad persuasionem. Finis autem tum in ipso, tum in altero. In ipso quidem bene dixisse, id est dixisse apposite ad persuasionem; in altero uero persuasisse. Neque enim si qua impediunt oratorem quo minus persuadeat, officio facto, finis non est consecutus, [1209A] sed is quidem qui officio fuit contiguus et cognatus, co nsequitur, facto officio; is uero qui extra continetur, saepe non consequitur, neque tamen rhetoricam suo fine contentam honore uacuauit. Hac quidem ita sunt mista, ut rhetorica insit speciebus, species uero insint causis. Causarum uero partes status esse dicuntur, quos etiam aliis nominibus, tum constitutiones, tum quaestiones nominare licet. Qui quidem diuiduntur ita ut rerum quoque natura diuisa est. Sed a principio, quaestionum differentias ordinamur: quoniam rhetoricae quaestiones circumstantiis inuolutae sunt omnes, aut in scripti alicuius controuersia uersantur, aut praeter scriptum ex re ipsa sumunt contentionis exordium. Et illae quidem quae in scripto sunt, quinque modis fieri possunt. Uno quidem cum [1209B] hic scriptoris uerba defendat, ille sententiam: atque hoc appellatur scriptum et uoluntas. Alio modo, si inter se leges quadam contrarietate dissentiant, quas cum ex aduersa parte defendunt, faciunt controuersiam: atque hic uocatur status legis contrariae. Tertio, cum scriptum, de quo contenditur, sententiam claudit ambiguam: haec suo nomine ambiguitas nuncupatur. Quarto uero, cum ex eo quod est scriptum, aliud non scriptum intelligitur: quod quia per ratiocinationem et quamdam syllogismi consequentiam inuestigatur, ratiocinatio uel syllogismus dicitur. Quinto, cum sermo est scriptus, cuius non facile uis et natura clarescat, nisi definitione delecta sit: hic uocatur finis uel inscriptio. Quos omnes a se differre non est nostri operis, uerum rhetorici demonstrare; [1209C] haec enim speculanda doctis non rudibus discendu proponimus, quamuis de eorum differentia in Topicorum commentis pertransitum disseruimus. Earum autem constitutionum quae praeter scriptum in ipsarum rerum contentione sunt positae, ita differentiae segregantur, ut rerum quoque ipsarum natura diuersa est. In omni enim rhetorica quaestione dubitatur an sit, quid sit, quale sit, et praeter haec, an iure uel more possit exerceri iudicium. Sed si factum uel res quae intenditur, ab aduersario negetur, quaestio est utrum sit, ea coniecturalis constitutio nominatur. Quod si factum quidem esse constiterit, quid uere sit id quod factum est ignoretur, quoniam uis eius definitione monstranda est, definitiua dicitur constitutio. At si et esse constiterit, et de rei definitione [1209D] conueniat sed quale sit inquiratur, tunc quia cui generi subiici debeat ambigitur, generalis qualitas nuncupatur. In hac uero quaestione et qualitatis et quantitatis et comparationis ratio uersatur. Sed quoniam de genere quaestio est, secundum generis formam in plura necesse est hanc constitutionem membra distribui. Omnis enim quaestio generalis, id est cum de genere et qualitate et quantitate quaeritur facti, in duas distribuitur partes. Nam aut in praeteritum quaeritur de qualitate propositi, aut in praesens, aut in futurum. Si in praeteritum, iuridicialis constitutio nuncupatur. Si praesentis uel futuri temporis teneat quaestionem negotialis dicitur. Iuridicialis uero cuius inquisitio praeteritum respicit, duabus partibus segregatur: [1210A] aut enim in ipso facto uis defensionis inest, et absoluta qualitas nuncupatur, aut extrinsecus assumitur, et assumptiua dicitur constitutio. Sed haec in partes quattuor deriuatur: aut enim conceditur crimen, aut remouetur, aut refertur, aut, quod est ultimum, comparatur. Conceditur crimen cum nulla introducitur facti defensio sed uenia postulatur. Id fieri duobus modis potest, si depreceris, aut purges. Deprecaris, cum nihil excusationis attuleris; purgas, cum facti culpa his ascribitur quibus obsisti obuiarique non possit, neque tamen personae sint, id enim in aliam constitutionem cadet. Sunt uero haec imprudentia, casus, atque necessitas. Remouetur uero crimen, cum ab eo qui incessitur transfertur in alium. Sed remotio criminis duobus fieri modis potest, [1210B] si aut causa remoueatur, aut factum. Causa remouetur, cum aliena potestate aliquid factum esse contenditur. Factum uero cum alius, aut potuisse, aut debuisse facere demonstratur. Atque haec in his maxime ualent, si eius nominis in nos intendatur actio, quod non fecerimus id quod oportuit fieri. Refertur crimen cum iuste in aliquem facimus commissum esse contenditur, quoniam is in quem commissum sit iniurius saepe fuerit, atque in quod intenditur meruit pati. Comparatio est, cum propter meliorem utilioremue, factum quod aduersarius arguit commissum esse, defenditur. Horum uero omnium sunt propriae differentiae atque ideo minutissimae diuisiones quas rhetorum in his docendis explicandisque conscripti libri diligentius continent. [1210C] Sed nos haec a M. Tullio sumpsisse sufficiat. Ad aliud enim tota operis festinat intentio. De quibus omnibus hoc inspiciendum est modo. M. enim Tullius causarum partes constitutiones esse demonstrat eo loco quo contra Hermagoram nititur, dicens, quod si generis causae partes non possunt recte putari, multo minus rectae partis causae partes putabuntur. Pars autem causae constitutio omnis est, partes causae constitutiones esse designans. Quare de re multa quaestio est, quomodo enim partes esse putabantur causae. Si enim ita partes, ut species qunmodo fieri potest ut in una causa plures constitutiones sint? Nam species sibi inuicem impermistre sunt. At ueniunt in causam plurimae constitutiones, non sunt igitur partes causarum uelut species status. Illud quoque quod nulla species aliam sibi oppositam [1210D] speciem ad substantiam iuuat, constitutio uero constitutionem confirmat ad fidem. Nec uero fieri potest ut ita sint causarum quasi totius partes, nullum enim compositum ex una parte totum atque integrum esse potest. Ac in causa constitutio una idonea est constituere causam. Quod igitur est dicendum patet uia rationi. Neque enim causae eius pars dicitur esse constitutio, quae in controuersiam uenit et quam status constituit, cum praesertim qui additur ad causam status, una iam constitutione firmata, non sit principalis sed accidens, atque in uno negotio tot eueniant controuersiae quod sunt constitutiones sed quot controuersiae tot causae. Et licet eas unum contineat negotium, causae tamen impermistae [1211A] sibimet uariantur: ut qui iuuenem de lupanari exeuntem uidit, paulo post de eodem loco uxorem suam uidit egressam, accusat iuuenem adulterii: hic unum negetium, hoc quod uertitur est, causae autem duae: una coniecturalis, si neget se fecisse; altera definitiua, si in lupanari concubitum dicat non posse adulterium putari. Sed neque neganti pars est eiusdem controuersiae coniecturalis status, neque definienti definitio; totam enim continet causam. Causam autem uoco non generaliter sed controuersiam aliqua constitutione formatam. Sunt autem constitutionis partes causae generalis hoc modo: si enim omnis causa coniecturalis esset, nec alius status inueniretur, non esset status coniecturalis causae pars sed ipsa causa esset sine dubio coniectura; sed quoniam [1211B] partim coniectura, partim sine, partim qualitate, partim translatione causae omnes tenentur, pars est constitutio causae non eius quam tenendo informat sed eius quam diuidit generalis, cuius scilicet quasi membrum aliquod abscindens, suum facit unaquaeque constitutio. Sunt igitur partes ut species constitutiones causae generis, non eius quam unaquaeque tenens informauerit. Quare genus est rhetoricae facultas. Rhetoricae uero species tres, iudiciale, demonstratiumn, deliberatiuum. Materia autem, ciuilis quaestio, quae dicitur causa; partes huius materiae, constitutiones. Rhetoricae partes, inuentio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. Instrumentum, oratio; instrumenti partes, exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, peroratio. Opus est [1211C] docere et mouere; actor est orator, officium bene dicere; finis tum bene dixisse, tum persuadere. Est uero tota rhetorica in speciebus. Species uero ita totam materiam informant, ut tamen uicissim totam sibi uindicent, quod ex hoc intelligi potest, quoniam omnes materiae partes singulae species tenent. Nam in iudiciali quattuor constitutiones inuenies, et in deliberatiuo demonstratiuoque easdem quattuor inuenire queas. Unde ostenditur, si omnes partes causae generalis, quae est ciuilis quaestio, singulae species habent, omnes uero partes causa ipsa est, causam, id est ciuilem quaestionem a speciebus uicissim uindicari totam eo modo, quo uox uno tempore ad plurimorum aures perueniteum suis integra partibus, id est elementis, nam eodem tempore tota causa ad diuersas [1211D] species cum suis partibus transit. Sed cum species in materiam uenerint, id est in ciuilem quaestionem, et eam cum suis obtinuerint partibus, inferunt secum etiam ipsam rhetoricae facultatem. Quare etiam rhetoricae partes in singulis constitutionibus inerunt. Sed illata materia infert secum instrumentum suum, infert igitur secum orationem, et haec proprias partes, eritque in constitutionibus tractandis exordium, narratio, et caetera. Sed cum instrumentum uenerit in ciuilem quaestionem, operam quoque suam simul infert; docebit igitur ac persuadebit in omni constitutione. Sed haec per se uenire non poterunt, nisi sit qui haec moueat uelut artifex atque architectus. Hic autem est orator, qui cum ad causam [1212A] accesserit, faciet officium suum; bene igitur dicet in omni genere causaram, et in omni constitutione, faciet etiam finem, tum ut bene dixerit in omni constitutione, tum ut persuaserit. De singulis igitur nunc quidem in commune tractauimus. De unoquoque uero separatim post, si erit commodum, disseremus. Atque haec hactenus. Nunc de inuentione tractandum est. Et enim prius quidem dialecticos dedimus, nunc rhetoricos promimus locos, quos ex attributis personae ac negotio uenire necesse est. Persona est, quae in iudicium uocatur, cuius dictum aliquod factumue reprehenditur. Negotium factum dictumue personae, propter quod in iudicium uocatur. Itaque in his duobus omnis locorum partitio constituta est: quae enim habent reprehensionis occasionem, [1212B] eadem nisi omnino ad inexcusabilem partem uergunt, defensionis copiam subministrant: ex eisdem enim locis omnis accusatio defensioque consistit. Si igitur persona in iudicium uocatur, neque factmn dictumue ullum reprehenditur, causa esse non poterit. Nec uero factum dictumue aliquod in iudicium proferri potest, si persona non exstet; itaque in his duobus omnis iudiciorum ratio uersatur, in persona scilicet atque negotio. Sed (ut dictum est) persona est quae in iudicium uocatur, negotium factum dictumue personae, propter quod reus statuitur; persona igitur et negotium suggerere argumenta non possunt. De ipsis enim quaestio est. De quibus autem dubitatur, ea dubitationi facere fidem nequeunt. Argumentum uero erat ratio rei [1212C] dubiae faciens fidem; faciunt autem negotio fidem, ea quae sunt personis ac negotiis attributa. Ac si quando persona negotio faciat fidem, ueluti si credatur contra rempublicam sensisse Catilinam, quoniam persona et uitiorum turpitudine denotata, tunc non in eo quod persona est et in iudicium uocatur fidem negotio facit sed in eo quod ex attributis personae quamdam suscipit qualitatem. Sed ut rerum ordo clarius colliquescat, de circumstantiis arbitrores se dicendum. Circumstantiae sunt quae conuenientes substantiam quaestionis efficiunt. Nisi enim sit qui fecerit, et quid fecerit, causaque cur fecerit, locus, tempusque quo fecerit, modus etiam facultatesque si desunt, causa non stabit. Has igitur circumstantias in gemina Cicero partitur, ut eam, quae [1212D] est quis, circumstantiam in attributis personae ponat. Reliquas uero circumstantias in attributis negotio constituat. Et primam quidem ex circumstantiis eam, quae est quis, quoniam personae attribuit, secat in undecim partes: nomen ut Verres, naturam ut barbarus, uictum ut amicus nobilium, fortunam ut diues, studium ut geometer, casum ut exsul, affectionem ut amans, habitum ut sapiens, consilium, facta, et orationes, ea quae extra illud factum dictumque sunt quod nunc in iudicium deuocatur. Reliquas uero circumstantias, quae sunt quid, cur, quomodo, ubi quando, quibus auxiliis, in attributis negotio ponit. Quid et cur, dicens continentia cum ipso negotio; cur in causa constituens: ea enim causa [1213A] est uniuscuiusque facti, propter quam factum est. Quid uero secat in quattuor partes: in summam facti, ut parentis occisio, ex hac maxime locus sumitur amplificationis; ante factum, ut concitus gladium rapuit; dum fit, uehementer percussit; post factum, in abdito sepeliuit. Quae cum omnia sint facta, tamen quoniam ad gestum negotium de quo quaeritur pertinent, non sunt ea facta quae in attributis personae numerata sunt; illa enim extra negotium, de quo agitur posita, personam in formantia, fidem ei negotio praestant de quo uersatur intentio; haec uero facta quae continentia sunt cum ipso negotio, ad ipsum negotium de quo quaeritur pertinent. Postremas uero quattuor circumstantias Cicero ponit in gestione negotii, quae est [1213B] secunda pars attributorum negotiis; et eam quidem circumstantiam, quae est quando, diuidit in tempus, ut nocte fecit, et in occasionem, ut cunctis dormientibus; eam uero circumstantiam, quae est ubi, locum dicit, ut in cubiculo fecit, quomodo uero ex circumstantiis modum, ut clam fecit. Quibus auxiliis circumstantiam, facultatem appellat, ut cum multo exercitu. Quorum quidem locorum, etsi ex circumstantiarum natura discretio clara est, nos tamen beneuolentius faciemus, si uberius eorum a se differentias ostendamus. Nam cum ex circumstantiis, alias. M. Tullius posuerit esse continentia cum ipso negotio, alias in gestione negotii. Atque in continentibus cum ipso negotio illum annumerauit locum quem appellauit dum fit, ex ipsa prolationis [1214C] significatione idem uidetur esse locus hic, dum fit, ei qui est in gestione negotii. Sed non est ita, quia dum fit illud est quod eo tempore admissum est dum facinus perpetratur, ut percussit. In gestione uero negotii ea sunt quae ante factum, et dum fit, et post factum quod gestum est, continent. In omnibus enim tempus, locus, occasio, modus, facultas inquiritur. Rursus dum fit factum est quo administratum est negotium; quae igitur sunt in gestione negotii, non sunt facta sed facto adhaerentia. Nullus enim tempus, occasionem, locum, modum, facullatem facta esse consenserit sed (ut dictum est) aeque cuilibet facto adhaerentia sunt, atque id nullo modo derelinquant, quia quadam relatione subiecta sunt ipsi quod gestum est, negotio. Item ea quae sunt in gestione [1213D] negotii sine his quae sunt continentia cum ipso negotio esse possunt. Potest enim et locus, et tempus, et occasio, et modus, et facultas facti cuiuslibet intelligi, etiam si nemo faciat, quod illo in loco, uel tempore, uel occasione, uel modo, uel facultate fieri posset. Itaque ea, quae sunt in gestione negotii sine his quae continentia cum ipso negotio esse possunt, illa uero sine his esse non possunt. Factum enim praeter locum, tempus, occasionem, modum, facultatemque esse non poterit. Atque haec quae in attributis personae ac negotio constant, ueluti in dialecticis [1214A] locis ea quae in ipsis haerent, de quibus quaeritur. Reliqua uero, quae uel sunt adiuncta negotio uel gestum negotium consequuntur, talia sunt, qualia in dialecticis locis ea quae secundum Themistium partim rei substantiam consequuntur, partim sunt extrinsecus, partim uersantur in mediis; secundum Ciceronem uero inter affecta numerata sunt, uel extrinsecus posita. Sunt enim adiuncta negotio, ipsi etiam aeque fidem faciunt quaestioni, affecta quodammodo ad id de quo quaeritur, et respicientia negotium de quo agitur. Nam circumstantiae septem in attributis personae uel negotio numeratae sunt. Hae cum coeperint comparari, et quasi in relationem uenire, si quidem ad se continens referatur, uel ad id quod continetur, fit aut upecies, aut genus. At si ad id referatur [1214B] quod ab eo longissime distet, contrarium; ac si ad finem suum atque exitum referatur, euentus est. Eodem quoque modo ad maiora, minora et paria comparantur. Atque omnino tales loci in his quae sunt ad aliquid considerantur, nam maius et minus, aut simile, aut aeque magnum, aut disperatum accidit circumstantiis quae in attributis negotia atque personae numeratae sunt: ut dum ipsae circumstantiae aliis comparantur, fiat ex his argumentum dicti factiue quod in iudicium trahitur. Distant autem a superioribus, quod superiores loci, uel facta continebant, uel factis ita adhaerebant, ut separari non possint, ut locus, tempus, et caetera quae gestum negotium non relinquunt; haec uero quae sunt adiuncta negotio non adhaerent ipsi [1214C] negotio sed accidunt circumstantiis, et tunc demum argumentum praestant, cum ad comparationem ueniunt. Sumuntur uero argumenta non ex contrarietate sed ex contrario, et non ex similitudine sed ex simili, ut appareat non ex relatione sumi argumentum sed ex adiunctis negotio, et ea esse adiuncta negotio, quae sunt ad ipsum de quo agitur negotium affecta. Consecutio uero, quae pars quarta est eorum quae negotiis attributa sunt , neque in ipsis inest rebus quae rerum substantiam non relinquit, neque ex comparatione repetitur sed rem gestam uel antecedit, uel etiam consequitur. Atque hic totus locus extrinsecus est: primum enim in eo quaeritur id quod factum est, quo nomine appellari conueniat, in quo non de [1214D] re sed de uocabulo laboratur; qui deinde sint auctores eius facti, et inuentionis comprobatores, atque aemuli: id totum ex iudicio, et quodammodo testimonio extrinsecus posito ad subsidium confluit argumenti; deinde et quae eius; rei sit lex, consuetudo, pactio, iudicium, sententia, artificium. Deinde quaeritur si natura eius uenire uulgo soleant, an insolenter et raro; utrum homines id sua auctoritate comprobare ac defendere in his consueuerint, et caetera quae factum aliquid similiter confestim aut interuallo solent consequi, quae necesse est extrinsecus [1215A] posita ad opinionem magis tendere quam ad ipsam A rerum naturam. Itaque in his quattuor licet negotiis attributa diuidere, ut sint partim continentia cum ipso negotio, quae facta esse superius dictum est; partim in gestione negotii, quae non esse facta sed factis adhaerentia dudum monstrauimus; partim adiuncta negotio. Haec (ut dictum est) partim in relatione ponuntur, partim gestum negotium consequuntur, horum fides extrinsecus sumitur. Ac de rhetoricis quidem locis satis dictum est. Nunc illud est explicandum, quae sit his similitudo cum dialecticis, quaeue diuersitas, quod cum idonee conuenienterque monstra uero, propositi operis explebitur intentio. Primo adeo ut in dialecticis locis (sicut Themistio placet) alii sunt qui in ipsis haerent de quibus quaeritur, alii [1214B] assumuntur extrinsecus, alii uero medii inter utrosque locati sunt: sic in rhetoricis quoque locis, alii in personis atque negotio oonsistunt, de quibus ex aduersa parte certatur, alii uero extrinsecus, ut hi qui gestum negotium consequuntur, alli uero medii. Quorum proximi quidem negotio sunt hi qui ex circumstantiis reliqui in gestione negotii considerantur. Illi uero qui in adiunctis negotio collocantur, ipsi quoque inter medios locos positi sunt, quoniam negotium de quo agitur quadam affectione respiciunt; uel si quis ea quidem quae personis attributa sunt, uel quae continentia sunt cum ipso negotio, uel quae in gestione negotii considerantur, his similia locis dicat qui ab ipsis in dialectica trahuntur de quibus in questione dubitatur, consequentia uero negotium [1214C] ponat extrinsecus, adiuncta uero inter utrumque constituat. Ciceronis uero diuisioni hoc modo fit similis. Nam ea quae continentia sunt cum ipso negotio, uel ea quae in gestione negotii considerantur, in ipsis haarent de quibus queritur; ea uero quae adiuncta sunt, inter affecta ponuntur; sed ea quae gestum negotium consequuntur, extrinsecus collocata sunt. Vel si quis ea quidem que continentia sunt cum ipso negotio in ipsis haerere arbitretur, affecta uero esse ea quae sunt in gestione negotii uel adiuncta negotio, extrinsecus autem ea quae gestum negotium consequuntur. Iam illae perspicuae sunt communitates, quod quidem ipsi pene in utrisque facultatibus uersantur loci, ut genus, ut pars, ut similitudo, ut contrarium, ut maius ac minus. De communitatibus [1214D] satis dictum est. Differentiae illa, sunt quod dialectici thesibus etiam apti sunt; rhetorici tantum ad hypotheses, id est, ad quaestiones informatas circumstantiis assumuntur; nam sicut ipsae facultates a semetipsis uniuersalitate et particularitate distinctae sunt, ita etiam eorum loci ambitu ex [1215A] contractione discreti sunt. Nam dialecticorum maior est ambitus, et quoniam praeter circumstantias sunt, quae singulares faciunt causas, non modo ad theses utiles sunt, uerum etiam ad argumenta quae in hypothesibus posita sunt, eorumque locos qui ex circumstantiis constant claudunt atque ambiunt. Itaque fit ut semper exeat rhetor dialecticis locis, dialecticus suis possit esse contentus. Rhetor enim quoniam causas ex circumstantiis tractat, ex eisdem circumstantiis argumenta persumet, quae necesse est ab uniuersalibus et simplicibus confirmari, qui sunt dialectici. Dialecticus uero qui prior est, posteriore non eget, nisi aliquando inciderit quaestio personae, ut cum sit incidens dialectico ad probandam suam thesim causa circumstantiis inclusa, tum demum [1215B] rhetoricis utatur locis. Itaque in dialecticis locis, si ita contingat, a genere argumenta sumuntur, id est ipsa generis natura. Sed in rhetoricis ab eo genere, quod illic genus est de quo agitur, nec a natura generis sed a re generis, scilicet ipsa quae genus est. Sed ut progrediatur, ratio ex ea pendet, quod natura generis ante praecognita est utsi dubitetur an fuerit aliquis ebrius, dicitur, si refellere uelimus, non fuisse, quoniam nulla in eo luxuries antecesserit. Idcirco nimirum, quia cum luxuries ebrietatis quasi quoddam genus sit, cum luxuries nulla fuerit, nec ebrietas quidem fuit. Sed hoc pendet ex altero. Cum enim luxuries non fuit, ebrietas esse non potuit. Ex natura generis demonstratur, quod dialectica ratio subministrat. Unde enim genus abest, inde etiam [1215C] species abesse necesse est, quoniam genus species non relinquit. Et de similibus quidem, et de contrariis eodem modo, in quibus maxima est dissimilitudo inter rhetoricos ac dialecticos locos. Dialectica enim ex ipsis qualitatibus, rhetorica ex qualitate suscipientibus rebus argumenta uestigat. Ut dialecticus ex genere, id est ex ipsa generis natura, rhetor ex ea re quae genus est; dialecticus ex similitudine, rhetor ex simili, id est ex ea re quae similitudinem cepit. Eodem modo ille ex contrarietate, hic contrario. Omnibus igitur quae superius proposuimus expeditis, illud arbitror apponendum quod M. Tullius Topica quae ad C. Trebatium peritum iuris edidit, non eo modo quo de ipsis disputari possit disseruit sed quemadmodum rhetoricae facultatis argumenta [1215D] ducerentur, quod in his commentariis diligentius expediuimus qui a nobis in eiusdem Ciceronis Topica conscripti sunt. Quo autem modo de his dialecticis rationibus disputetur, in his commentariis quos in Aristotelis Topica a nobis translata, conscripsimus expeditum | |
|